009. A győri káptalan egy peres birtoknak átengedéséről bizonyságot ád. 1235.

Capitulum Jauriensis Ecclesie omnibus presens scriptum inspecturis salutem in salutis largitore. Vestra nouerit vniuersitas, quod ueniens ad nostram presenciam Macharias de villa Picud bilotus populorum Regine cum duobus iobagionibus eorundem, cum Forcasio scilicet et Nowla, confessus est coram nobis, quod cum tempore, quo A(ndreas) Rex Hungarie profectus esset in partes ultramarinas, habuisset discordiam cum iobagionibus monasterij Sancti Martini nomine Mochcus et Suprun super quadam modica terra occasione terre populorum Regine, et ipsam terram nominati M. et S. probassent esse suam hereditariam; quia prenominatus M. bilotus cum suis socijs eandem terram coram multis nobilibus - - - M. et. S. sepenominatis permisit libere possidere, super quo a nobis litteras testimoniales dari postulauit. Nos igitur uidentes ipsius iustam peticionem, prenominatis M. et S. literas presentes sigilli Capituli nostri munimine roboratas concessimus memoriales. Incipit autem prima meta eiusdem terre in quadam ualle paruula infra unam maceriam; cuius commetanei sunt filij Koza scilicet: Oslu, Wata, Chepanus; inde tendit parumper per metas uersus montem et declinat uersus occidentem, et uadit per metas usque uiam que uocatur salifera; inde uadit iuxta nominatam uiam uersus orientem usque ad quandam fossatam magnam, quam diuidit predicta magna uia per medium, et ibi sunt mete, cui commetanei sunt Capras, et Forcasius; inde uadit iuxta eandem fossatam ad magnam uiam que vocatur Symgan (Symigiensis), et ibi sunt mete, ubi due diuiduntur uie per rucem; inde tendit super ipsam uiam uersus Bocon usque ad prenominatam uallem, et ibi sunt commetanei populi Regine. A quorum uicinitate dicta terra est separata, hij sunt: Chebud, Tyuan, Odun, Mycus et Olub. Datum anno gracia M°CC°XXX°V°.

(Eredetie a szentmártoni főapátság levéltárában).