016. IX. Gergely pápa a Kálmán galicziai király és a templomrendüek közti kibékülés iránt intézkedik. 1236.

Gregorius Episcopus etc. venerabili fratri... Episcopo Quinqueecclesiensi, et dilectis filiis... Preposito Quinqueecclesiensi et... Abbati de Cicador Cisterciensis Ordinis Quinquecclesiensis Diocesis salutem etc. Etsi libenter ex multo sinceritatis affectu, quo personam carissimi in Christo filii nostri Colomanni Regis Ruhtenorum Illustris et Ducis Sclavonie in Christi visceribus amplexamur, sue velimus sublimitati deferre; in hiis tamen, que dissimulari absque peccato nequent, deferre sibi salva conscientia non valemus: ne si eum tanquam specialem Ecclesie filium non retrahimus a peccato, et sibi demus perditionis materiam, et nobis etiam causam mortis, dicente nobis Domino per prophetam: „Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel, si non annunciaveris impio, neque locutus fueris, ut avertatur ab impia via sua et vivat, ipse in iniquitate sua morietur; sanguinem autem eius de manu tua requiram.” Sane dudum dilecti fliii... Magister et fratres militie Templi In Ungaria et Sclavonia nobis graviter fuere conquesti, quod cum ipsi super quibusdam villis, domibus, possessionibus et rebus aliis, quibus ab eodem Rege fuerant spoliati, primo ad eum monitorias, ac postmodum ad venerabilem fratrem nostrum... Solocensem Archiepiscopum eiusque collegas executorias a nobis litteras impetrassent, demum inter partes amicabilis compositio intervenit, 47quam Regia Celsitudo promisit se firmiter servaturam. Et licet compositio ipsa fuerit per Sedem Apostolicam confirmata, quia tamen eam, quod vix poteramus credere, non servabat contra verbum Regie veritatis, quod eum aliquatenus non decebat utpote salutis sue ac fame contrarium indebite veniendo: Serenitatem suam rogandam duximus et monendam, ut compositionem eandem firmiter observaret, ita quod Regalem Excellentiam possemus merito commendare. Alioquin vos, filii Abbas et Preposite, ac dilectus filius... Abbas Waradiensis, quibus super hoc scripta nostra direximus, dictam compositionem, sicut sine pravitate provide facta est, et ab utraque parte sponte recepta, faceritis per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, firmiter observari; non obstante indulgentia, qua sibi a nobis, sicut dicitur, est concessum, ut nullus in eum absque speciali mandato Sedis Apostolice sententiam excommunicationis audeat promulgare. Cum autem in commisso vobis negotio procedentes sollicite monuissetis eundem, ut compositionem ipsam observans, ac eisdem magistro et fratribus ablata in dominio suo restituens, de illatis dampnis et irrogatis iniuriis satisfactionem eis congruam exhiberet: idem proponens, quod non executores, sed cognitores duntaxat eratis, ad Sedem Apostolicam, si tanquam executores, et non ut iudices procederetis in figura judicii appellando, quodque non auctoritate sua, sed potius karissimi in Christo filii nostri Bele Illustris Regis Ungarie fratris sui, a quo terram se habere asserit, fuerint spoliati, quanquam balivi et officiales sui ablata ipsi magistro et fratribus detineant universa, non solum ea restituere noluit, verum etiam fuit eis graviter comminatus. Propter quod vos, filii Abbas et Preposite, sum dicto Abbate Waradiensi apud eum proficere non valentes processum vestrum, non sine fratrum ipsorum preiudicio ad Sedem duxistis Apostolicam remittendum. Cum igitur non deceat contra compositionem premissam inter ipsum et iamdictos fratres tam solempniter initam sepedictum C. venire, ut irrita faciat, que de suis labiis processerunt, adhuc Regalem Excellentiam, sicut iterum sic affectuosius rogandam duximus et monendam, sibi in remissionem peccatorum iniungentes, ut et ablata fratribus supradictis restituat universa, et compositionem eandem studeat inviolabiliter observare; ita 48quod Deum exinde propitium sibi statuat non offensum, et nos sinceritatis seu zelum possimus in Domino commendare: si vero contra compositionem predictam iuris aliquid se habere confidit, poterit coram nobis per procuratores idoneos assequi iustitie complementum. Ideoque in virtute obedientie districte precipiendo mandamus, quatenus si dictus Rex preces nostras non adimpleverit in hac parte, premissis exceptionibus ab eo propositis et aliis frivolis non obstantibus, cum non sit deferendum homini contra Deum, loca ad que ipse devenerit supponatis ecclesiastico interdicto tamdiu observando, quamdiu ibi fuerit; donec eis universa huiusmodi restituantur ablata et de dampnis et iniuriis fuerit congrue satisfactum. Detentores quoque ac invasores predictarum rerum, balivos etiam, subditos et consiliarios Regis, quorum ope et consilio ablata Ecclesie detinentur, usque ad restitutionem integram eorundem appellatione remota excommunicationis vinculo innodetis. Quod si non omnes, tu frater Episcopus etc. Datum Reate III. kal. Augusti, (Pontificatus nostri) anno decimo.

(IX. Gergely pápa Regestáiból Theiner id. m. I. k. 146. l.)