026. IV. Béla király megerősíti a pannonhalmi apátság számára Dénes nádornak 1237-ki a taktakenézi birtokra vonatkozó ítéletét. 1237.

Bela Dei gracia Rex Vngarie uniuersis presentem paginam inspecturis salutem in uero salutari. Quia ea, que iuste et legitime ordine iudiciario diffinita noscuntur, perpetue firmitatis robur debent obtinere; sentanciam quam per dilectum et fidelem nostrum Dionisium Comitem Palatinum in causa, que uertebatur inter Abbatem Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie ex una parte et Abbatem Sancti Demetrij de Sirmia ex altera suarum testimonio literarum latam esse perpendimus presenti pagina fecimus annotari sub hac forma:

Nos D. Dei gracia Palatinus stb.

(Dénes nádor 1237-ki ítélete mint alább 37. sz. a.)

Nos itaque processum ac sentenciam Palatini supra scriptam, sicut legitime est lata, ratam habentes et firmam, presentibus eam litteris in perpetuam rei firmitatem duximus confirmandam ac duplicis sigilli nostri munimine perhempniter roborandam. Datum in Sag annor gracie M°CC°XXX°VII° secundo no nas Decembris, Regni autem nostri anno tercio.

(Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)