062. IX. Gergely pápa megerősíti a magyar királynak a somogymegyei tizedre vonatkozó adományát. 1240.

Gregorius Episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis ... Abbati et Conuentui Monasterij Sancti Martini de Pannonia Ordinis Sancti Bnedicti Jauriensis Diocesis salutem et Apostolicam benediccionem. Quum a nobis petitur quod iustum est et honestum, tam uigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Significastis siquidem nobis, quod cum vos decimas bladi, uini et quarundam aliarum rerum in Comitatu Simigiensi perceperitis ab antiquo, sarissimus in Christo filius noster... Vngarie Rex Illustris vicesimam partem decimarum ipsarum, quam inclite recordationis predecessores eius, uestri Monasterii fundatores, percipere consueuerant, duxit pia liberalitate ipsi Monasterio relaxandam, prout in suis litteris inde confectis dicitur contineri. Vestris igitur precibus inclinati, quod super hoc a dicto Rege pie ac prouide factum est, auctoritate Apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc paginam nostre confirmationis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Siquis autem attemptare presumpserit, 104indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Laterani IIII. non. Aprilis. Pontificatus nostri anno quartodecimo.

(Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)