143. IV. Incze pápa a pannonhalmi apátságban ájtataskodó híveknek ismét 40 napi bucsút enged. 1251.

Innocentius Episcopus seruus seruorum Dei dilectis filiis... Abbati et Conuentui Monasterii Sancti Martini in Pannoni Jauriensis Diocesis salutem et Apostolicam benedictionem. Licet is, de cuius munere venit, ut sibi a fidelibus suis digne ac laudabiliter seruiatur, de habundantia pietatis sue, que merita supplicum excedit et vota, bene seruientibus multo maiora retribuat, quam valeant promereri; nichilominus tamen desiderantes Domino reddere populum acceptabilem, fideles Christi ad complacendum ei, quasi quibusdam illectiuis muneribus, indulgentiis scilicet er remissionibus inuitamus, ut exinde reddantur Divine gratie aptiores. Cupientes igitur, ut Monasterium vestrum congruis honoriribus frequentetur, omnibus vere penitentibus et confessis, qui Ecclesiam ipsam in die dedicationis eiusdem, et festiuitatibus dicti Sancti venerabiliter visitauerint, de Omnipotentis Dei misericordia et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi, quadraginta dies annis singulis de iniuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus. Datum Mediolani VI. kal. Augusti Pontificatus nostri anno nono.

(Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)