202. Pál pozsonyi prépost és IV. Béla király kiküldött birájának peres birokra vonatkozó itélete. 1257.

Uniuersis Christi fidelibus presentes literas inspercturis Magister Paulus Prepositus Posoniensis sinceram in Deo caritatem. Vniuersitati vestre tenore presencium innotescat, quod cum nos ex speciali mandato domini nostri Bele quarti Dei gracia Illustris Regis Hungarie iura castri de Karkou, que per quosdam dicebantur indebite fuisse occupata, reuocare deberemus, Endus maior exercitus, Chep, et Mykou ac ceteri iobagiones castri de Karkou, a Detrico et Nycholao, filijs quondam magni Detrici Comitis, sexaginta jugera terre, in quibus scilicet requirebant e conuerso dicti nobiles, illam terram hereditariam esse et fuisse affirmabant. Nos vero ab omnibus ipsius prouincie et comitatus nobilibus et ignobilibus inquirendo invenimus, ipsa sexaginta jugera terre tempore aliorum inquisitorum, videlicet Comitis Zuda, et Nicholay filij Omadeu, et Chepani filij Morchard coram hominibus Regis, videlicet Mortunus filio Och, et Mortun fratre Damasa, ac eciam tempore venerabilis domini Georgij Episcopi Iauriensis per suam Diocesim Iudicis terrarum dicti domini Bele Regis, invenimus fuisse et esse predictorum nobilium Detrici et Nycholay, filiorum Detrici hereditaria; sicut eciam per certas et veras metas idem nobiles comprobauerunt hostendendo, incipientes a tribus metis circa Bazna terram Ecclesie Beati Adriani de Zala non renouate; a fluuio Mirag transit ipsam in parte orientis ad duas metas in latere ipsius fluuij positas; postea vadit ad vnam metam in alto quodam iuxta viam confinando cum terra Farcasij; inde procedit ad duas metas, que separant terram Farcasij a terra filiorum Detrici; postea ad orientem eundo vadit ad tres metas, que separant Vosyan a terra Farkasij et Vrbani; posthec vadit ad Posa Tetey ad duas metas a meridie eiusdem Teteu; postea eundo peruenit 297circa viam magnam a parte meridiey ad duas metas separantes Vosyan a Karkou; postea in parte meridiei vadit iterum ad duas metas separantes Vosyan a Karkou; et iterum in ipsa parte eundo venit aduas (így) metas, que separat Vosyan a Korkou; postea procedendo venit ad duas metas in locum Lacy et viam existenses, et adiungitur terre Ecclesie Sancti Gothardi; postea in parte occidentes procedendo pervenit ad vnam metam circa viam; postea transit iterato fuuium Myrag, et vadit ad duas (metas); postea venit ad possessiones Detrici et Nycholay filiorum Comitis Detrici magni, sicut eciam domino nostro Regi rescipsimus, metas terrarum Vosyan et Karkou separantes. Datum et actum ad perpetuam rei memoriam et firmitatem. In cuius rei testimonium presentes concessimus literas sigilli nostri munimine roboratas. Anno Dominice Incarnacionis M°CC°L° septimo, sexto kalendas mensis Augusti.

(Az eredeti után. Czech.)