028. IV. László király a szenvedett károk tekintetéből több veszprémi telket adományoz a veszprémi káptalannak. 1275.

Ladislaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Servie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex ommbus Christiane fidei cultoribus presentibus pariter et futuris, presentes litteras inspecturis salutem in salutis largitore. Quoniam seculi Principibus, quibus plurima largitus est Deus, quosque potentatibus prefecit pluriniorum, optima rerum jure scripto censetur esse mensura, in Sacrosanctam Matrem Ecclesiam largicionis titulo inmensitas conquisita, in his potissimum, iu quibus non tam mere liberalitatis, quam pocius talis donacio dampnorum jam datorum incidit in rempensam. Hinc est, quod cum nuper nos exercitu valido innumerosa multitudine Regni nostri nobilium copioso per Wesprimiensis Ecclesie possessiones et predia transitum feciums, eadem Venerabilis Wesprimiensis Ecclesia in suorum spoliacione, prediorum desolacione omnium et combustione damna perplurima est perpessa; quare nos de omnium Baronum nostrorum induccione, consilio benevolo, et assensu in repensam aliqualem, licet non plenam, octo mansiones castrensium in suburbio Wesprimiensi cum omnibus suis possessionibus, terris, et sylvis; quorum castrensium nomina sunt hec: Gede, Voska, Syk, Thomas, Bube, Buthus, Michael, et Iwanka; item tres mansiones bacciniferorum Ducalium in eodem Wesprimiensi suburbio constitutas, quorum 54nomina sunt: Chene, et duo filii Beethleem, Thomas et Jacobus, et Nicolaus frater dicti Beethleem; item quatuor mansiones preconum Regalium, quorum nomina sunt hec: Paulus Buga, Bulchu, et Paulus, item filius Marcelli consanguineus eorundem; item duas mansiones - - nostrorum, qui vulgo huro appellantur, in villa Wrs inferiori, quorum unus vocatur Stuge, alius vocatur Zab - - cum omnibus eorum liberis et posteris, terris, possessionibus ac vineis dedimus, et donavimus irrefragabiliter jure plenario evo quolibet possidendas. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuam presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas, Datum per manus venerabilis viri magistri Benedicti, Sancte Strigoniensis Ecclesie Electi, Prepositi Budensis, aule nostre Vice Cancellarii dilecti et fidelis nostri. Anno Domini M° CC° septuagesimo quinto, Indictione tercia, Regni autem nostri anno tercio,

(Robert Károly királynak 1323-ki megerősítő privilegiumából, mely őríztetik a veszprémi káptalan leveltárában.)