092. 35) A pápa Fülöpöt meghatalmazza, hogy a kiséretében lévő személyeket születésök netaláni törvénytelensége alól felmenthesse.

Nicolaus Episcopus seruus seruorum Dei, venerabili fratri Philippo Episcopo Firmano Apostolice Sedis Legato salutem et Apostolicam benedictionem. Cum te ad Ungarie, Polonie, Dalmatie, Croatie, Rame, Servie, Lodomerie, Galitie et Cumanie partes, tibi commisso inibi plene legationis officio pro arduis negotiis destinemus: nos autem volentes honorare personam et per honorem tibi exhibitum aliis providere, dispensandi cum clericis tue legationis de soluto genitis et soluta defectum natalium patientibus generaliter, quod eorum quilibet huiusmodi non obstante defectu in susceptis ministrare ordinibus, promoveri ad superiores, et simplex ecclesiasticum beneficium, ducenti vero clericorum eorumdem cum cura, centum vero dignitates citra Episcopalem vel personatus, viginti vero de presbiteris et constitutis in sacris ordinibus, decem de adulterio, decem de regularibus et septem de incestuosis geniti, sine cura obtinere possint, dummodo consideratis circumstantiis universis, que circa litterarum ydonietatem personarum fuerint attendende, et illi non sint paterne incontinentie sectatores, sed bone conversationis et vite, aliasque sibi merita suffragantur, super quibus tuam intendimus conscientiam onerare, ad dispensationis gratiam obtinendam, prout secundum Deum animarum ipsorum saluti videris expedire, plenam tibi auctoritate presentium concedimus facultatem; proviso quod quilibet clericorum eorumdem ad ordines, prout requiet onus beneficii, quod eum post dispensationem huiusmodi obtinere contigerit, statutis temporibus se faciat promoveri, et presbiter resideat in eodem. Datum Viterbii X. Kalendas Octobris, Pontificatus nostri anno primo.

(III. Miklós pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 335. l.)