220. A budai káptalan bizonyságlevele, hogy Jak gróf Kartal nemzetségből, fiával Bekével Kartal és Ságh birtokában osztozkodott. 1289.

Nos Capitulum Budensis Ecclesie damus pro memoria, quod Comes Jak ad genere Kartal ad nostram personaliter accedens presenciam dixit nobis protestando, quod ipse in possessionibus suis hereditaris acquisitis et empticis (így) cum Beke filio suo diuisionem habuisset, dando et rel - - endo ipsi Beke possessiones suas Kartas et Sagh vocatas, et vnum libertinum cum duobus filijs suis, ac boues sufficientes ad vnum aratrum perhenniter possidendum; quam diuisionem ijdem Beke, Pethew et Poton et Rap, fratribus suis, principaliter volentibus, permittentibus et consencientibus acceptauit, et per omnia ratam habuit atque gratam. Datum in octauis Natiuitatis Domini anno eiusdem M°. CC°. octuagesimo nono.

(Mátyás király 1467-ki átiratából, mely a hg. Grassalkovics-féle pozsonyi levéltárban őríztetik. Közli Ráth Károly.)