344. II. Endre királynak Gilien birtok iránti jószágcserére vonatkozó okmánya. 1233.

Andreas Dei gracia Rex Hungarie omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in Domino Jesu Christo. Ad uniuersorum tam presencium quam futurorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod nos terram quandam nomine Gilien in Comitatu de Zothmar sitam, quam nos olim bone memorie - - - quondam Comitj, emptam de Ypoche, pro multiplicibus suis seruiciis iure perpetuo contuleramus, quam eciam terram ipse Comes decedens a seculo filie sue uxori Stephani Comitis de genere Katha dimiserat, ab eadem domina pro C marcis comparauimus; quam terram predicta domina uendidit ob multiplicera uexacionem Petri filij Mohe de genere Coplon. In cuius terre precium terram nostram q - - - - Zounuc Dyocesis Ultrasiluane sitam ab eodem Comitatu exemptam nomine Sciloyas pro L marcis dedimus, et eandem dominam in possessionem predicte terre per fidelem nostrum Petrum filium Acus fecimus introduci; residuas autem L marcas eidem domine soluimus in argento. Ne igitur predicta terra Sciluas possit a quoquam nostrorum successorem recipi, aut a quouis calumpniatore intemptari, sed semper salua et inconcussa permaneat, tam apud ipsam dominam, quam apud suam posteritatem, presentem concessimus paginam duplicis sigilli nostri munimine roboratam. Datum anno Domini M° CC° XXX° IIII°, Regni autem nostri anno XXX°.

(Eredetie a mélt. gr. Sztáray család levéltárában; annak hasonmása után, melyet néhai Waltherr László készíttetett. V. ö. Fejér Cod. Dipl. III. köt. 2. r. 403. l.)