074. Zozymas váradi püspöknek, ugyanazon intézkedést tartalmazó másik okmánya. 1264.

Zozymas miseracione Diuina Episcopus Waradiensis vniuensis Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Secundum utriusque iuris, scilicet Canonici et Ciuilis, sancciones in officio caritatis primo loco illis tenemur obnoxij (így), a quibus beneficium nos cognoscimus recepisse, et donatarius donatori naturaliter est obligatus ad antidota. Hac igitur consideracione ducti, cum nos a Sancta Strigoniensi Ecclesia a primo nostre iuuentutis tempore, tam in nostra, quam eciam ad nos pertinencium personis, tum successiue, tum continue, plurima recepisse bona recognoscamus; in susceptorum recompensacionem beneficiorum, quamuis ex condigno non sufficientem, terram nostram nomine Berey empticiam, sitam in Comitatu Symigiensi, cum uineis nostris, siluis, fenetis, curia, domibus, cellario, et omnibus utilitatibus ac pertinencijs suis; item duos seruos, filios Zumboth serui nostri hereditarij, qui anfugijt, Paulum scilicet, et fratrem eius, ac ipsum Zumboth patrem eorum, si in fuga positum reinuenire poterint, Capitulo Sancte Strigoniensis Ecclesie inter uiuos perpetuo donauimus, contulimus, tradidimus et asssignauimus, ac predicte possessionis, uinearum, siluarum, fenetorum, curie, domorum, cellarij, et omnium utilitatum ac pertinencium suarum, necnon seruorum predictorum, dominium in predictum Capitulum pleno, quo nos habebamus et possidebamus, iure transtulimus, penes nos dumtaxat, quoad 107uiuimus, retento predictorum omnium usufructu. Hoc eciam adicimus, quod postquam nos, Deo volente, uiam uniuerse carnis fuerimus ingressi, pro nostre anime salute fratres predicti Capituli singulis septimanis singulas missas celebrari facere tenebuntur. Volumus eciam, quod uniuersi prouentus siue fructus dicte possessionis ac omnium supradictorum, ad cottidianam sustentacionem et distribucionem fratrum tantummodo continue residencium et ad horas canonicas cottidie concurrencium, diuidantur et deputentur; de quibus Prepositus et Lector quicunque pro tempore fuerint, porciones percipiant, sicut quilibet Canonicus percipit, et non ultra, in distribucione simularum de Tyrna. Preterea uolumus, quod supradicti Capituli fratres unum ex ydoneum et fidelem preficiant et assignent ad procuracionem seu regimen possessionis supradicte. Prefatis eciam seruis damus, tradimus et assignamus ibidem nouem iugera terre fimate in uno loco existencia; et uolumus, quod ijdem serui, et corum heredes seu successores, procuratori magistro, uel rectori dicte possessionis, qui ad uindempniandum uineas supradictas illic accesserit, uiginti cubiculos farine de frumento bono, et totidem, cubulos de annona cum cubulo Symigiensi annuatim soluere teneantur. Ut autem hec nostra donacio inter uiuos facta, tam in presenti, quam in futuro robur perpetue firmitatis optineat; supradicto Capitulo Strigoniensi super premissis omnibus presentes concessimus litteras sigilli nostri autentici munimine roboratas. Anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo quarto octauo kalendas Junij, Indiccione septima.

(Az eredeti után Knauz Nándor, Magyar Sion II. köt. 947. l.)