086. IV. Béla királynak Kubra nevű földet tárgyazó adománya Tamás, Mártonnak fia számára. 1265.

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex omnibus quibus presentes ostenduntur salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenire, quod ad nostram accedentes presenciam Herardus Magister Agazonum, Comes Trenchiniensis, fidelis noster, quandam terram Kubra vocatam, Celiny hospitis Trenchiniensis sine herede decedentis, remotam ab illa Trenchinie, a nobis instanter petiuit, vt seruienti suo Thome filio Martini nobili de Comitatu Castri Ferrei conferre de benignitate Regia dignaremur. Verum quia de premissis veritas nobis non constabat, Michaeli Comiti de Zomlin (? talán Zoulum) fideli nostro de premissis veritatem commisimus inquirendam. Qui quia postmodum nobis perscripsit, quod eadem terra erat remota a villa Trenchiniensi, et deuoluta ad manus Regias, quia eandem de collacione nostra possidebat; nos inclinati precibus Magistri Herardy, attendentesque fidelia seruicia eiusdem Thome, que exhibuerat, et que exhibere potuerat; et mortem ipsius fratris Thome Wollfram vocati; qui in seruicio nostro inscriptus fuerat, in memoriam reuocantes; predictam terram Cubra vocatam eidem Thome, et per eum suis heredibus, in eisdem metis, quibus predictus Celinus possederat, contulimus in perpetuum possidendam. Mete autem predicte terre, prout in litteris Michaelis Comitis antedicti vidimus contineri, hoc ordine distinguntur, nimirum: Prima meta incipit a rippa fluminis Vagh, tenens ex parte aquilonis cum Laurencio de villa Zamar; inde procedit versus orientem ad arborem vlmi vulgariter zil vocatam in rippa cuiusdam stagni; et vadit in viam magnam, vbi sunt due mete de terra erecte; deinde ad duas arbores pomorum, sub quibus due mete terree habentur; et sic paululum procedendo circa riuulum Cubra cadit in eundem, qui riuulus est in communi cum prefato Laurencio; per quem ascendendo vadit is sylvam, et sic transiliendo eandem venit sub vnum montem, vbi est signum in arbore jawor vocata; per quem montem ascendendo superius vadit in magnum berch usque ad metas nobilium de Moythe; transit autem eundem berch, et reflectitur ad partem australem, veniendo supra vnum montem, vbi sunt prata nobilium de Moythe, et villarum de Trenchin, vbi est eciam pratum, et due mete, in cuius medio est arbor ilicis; inde autem descendendo uersus orientem per continuas metas terreas, et arbores circa viam positas, venit ad aquam Tepliche vocatam, in cuius littore sunt due mete de terra posite; et transeundo ibidem ipsam Teplicham, vbi in angulo est vna meta de terra, extunc directe procedendo habetur ex latere australi quoddam pratum, quod fuit cuiusdam leprosi; inde vadit per metas continuas de terra factas ad aquam Tepliche vocatam, vbi sunt due mete terree; transeundo autem ipsam Tepliche cadit in Vagh, ibique terminantur. Vt igitur hec nostra collacio irreuocabiliter perpetuo perseueret, predicto Thome presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Farkasij Albensis Ecclesie Prepositi aule nostre Vice Cancellarij dilecti et fidelis nostri, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo quinto, Regni autem nostri anno tricesimo.

(Hitelesített másolata a budai kir. kamarai levéltárban.)