154. IV. Béla királynak Baar nevű földet tárgyazó adománya Bodow comes számára. 1269.

Bela Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire: Quod Bodo Comes vduornicorum nostrorum nobis ab etate tenera et indole sue juuentutis ea, que feruore sue fidelitatis et animi sui desiderio in magnis et arduis exhibuit seruicia, que nostre plurimum placuerunt voluntati, et quamquam commendabiliter seruitum fuisset per eundem, credimus tamen graciora preteritis exhiberi seruicia in futurum. Quibus consideratis idem Comes Bodow nobis humiliter supplicans a nobis petiuit sibi conferri quandam terram castri nostri Posoniensis Baar vocatam, vbi sex mansiones castrensium tantummodo residere asserebat. Quam nos consideratis seruiciis dicti Comitis Bodow, scita prius quantitate dicte terre et qualitate per Stephanum Comitem Posoniensem, Judicem Curie domine Regine consortis nostre karissime; cui in mandatis adderemus (így), ipsi Comiti Bodou, et per eum suis heredibus et heredum suorum successoribus de plenitudine nostre gracie cum suis vtilitatibus dedimus, donauimus, contulimus jure perpetuo possidendam, ipsum Bodou Comitem in corporalem possessionem dicte (terre) per Stephanum Comitem Posoniensem introduci faciendo, precipientes nihilominus Comiti Stephano, quod de ipsa terra castrensibus sex mansionum tantam assignaret porcionem, de qua se possent comode sustentare. Qui nobis per suas litteras rescripsit, quod de ipsa terra Baar tantam dictis castrensibus assignauit porcionem, quod non solum sex mansionum, sed eciam viginti mansiones se tenere et comode possunt sustentare. Mete autem terre Bodou Comiti assignate, prout in litteris Stephani Comitis Posoniensis dilecti et fidelis nostri nobis exinde directis continebantur, hoc ordine distinguntur: Prima videlicet meta incipit a parte orientali iuxta magnam viam, que ducit ad villam Nadasd, et transit quendam lacum Falwkuzer vocatum ad septem metas terreas capitales, et ibi conterminatur terre Nadasd; deinde tendit ad occidentem ad stagnum Hamustow vocatam et in guture eiusdem stagni sunt due mete terree; abhinc vadit ad stagnum Kengyeler vocatum ad duas metas terreas; hinc tendit ad occidentem et peruenit ad pinum, suba qua sunt due mete; postea vadit ad Futakuta, vbi sunt due mete terree; inde peruenit ad locum, qui dicitur Kenderattho, vbi sunt due mete iuxta viam; abhinc parum eundo per ipsam viam iuxta eam sunt due mete terree; inde vadit ad stagnum, quod est in medio duarum villarum, et ibi sunt due mete terree; inde vadit fluuium Chelch, et ibi sunt iuxta viam quatuor mete, et ibi contiguatur terre Zarwa, et ibi terminantur. In cuius rei testimonium presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno Domini millesimo ducentesimo LX° nono.

(A pozsonyi káptalan 1410-ki átiratából, mely „Gallus et Michael filii Mathius, ac Jacobus et Thomas filii Andree de Baar” számára kiadatott; a mélt. gr. Forgách családnak ghimesi levéltárában.)