278. Az egri káptalannak bizonyságlevele, hogy Higmugi-i Endre és Benedek bizonyos elzálogított birtokukat Ladi Mortuntól kiváltották. 1272.

Omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis Capitulum Ecclesie Agriensis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire: quod accedentes ad nostram presenciam Mortun filius Petri de Lad ab una parte ab altera uero Endre et Benedictus filij Egidij de Higmugi; idem Mortun proposuit coram nobis, quod dictus Egidius, pater prefatorum Endre et Benedicti, ante aduentum Tartororum quandam terram suam hereditariam Higmugi uocatam in Comitatu Bursodiensi sitam, strium aratrorum usui sufficientem, sibi pro quatuor marcis argenti impignorasset; quam terram ipsis Endre et Benedicto, acceptis ab eisdem predictis quatuor marcis reliquit coram nobis, sicut pater eorum antedictus possederat, sibi eorumque heredibus iure perpetuo pacifice possidendam, a nemine heredum suorum, seu cognatorum seu extraneorum, aliquatenus repetendam; et ipse Mortun sepedictos Endre et Benedictum super ipsis quatuor marcis dimisit coram nobis per omnia expeditos. In cuius rei testimonium ad instanciam parcium, ex communi fratrum nostrorum consensu presentes contulimus sigilli nostri munimine roboratas; presentibus tamen Farkasio Cantore, Thoma Lectore, Mikone Custode, Marco de Patha, Ladizlao de Zemlen, Antonio de Sambun, Vrbano de Zabolch, Petro de Vng, Paulo de Bursua Archidiaconis, et alijs multis; anno Domini M°CC° septuagesimo secundo. Regnante Stephano gloriosissimo Rege Vngarie, Philippo Strigoniensi, Stephano Colocensi Archiepiscopis; domino nostro venerabili patre Lamperto Agriensi episcopo Existentibus.

A B C

(Eredetie bőrhártyán, a vörös-zöld selyemzsinóron függött pecsét elveszett; a főmélt. herczeg Eszterházy család levéltárában.)