053. III. Endre királynak Bezeu helységet tárgyazó adománya Panki Jakab comes számára. 1292.

Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis salutem in omnium saluatore. Licet Regia liberalitas singulorum sibi fideliter obsequencium merita graciose debeat intueri; illos tamen, quorum experta probitas et laudata est in prosperis et aduersis, debet prosequi munificencia largiori. Eapropter ad vniuersorum tam presencium quam futurorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod nobilis vir Comes Jacobus filius Gregori de Pank dilectus et fidelis noster ad Maiestatis nostre accedens presenciam, et sue fidelitatis seruicia nobis proponens et declarans, quandam terram seu possessionem Bezeu voctam ad castrum nostrum Hungwar nuncupatum pertinentem, et ex eo nostre collacioni de iure attinere asserens; pro fidelibus seruicijs suis meritorijs a nobis sibi dari et conferri perpetuo postulauit. Verum quia de qualitate et quantitate ipsius terre, et utrum sit terra seu possessio Castri nostri predicti, et pertineat de iure ad nostram collacionem nec ne, nobis veritas non constabat: fidelibus nostris Capitulo Ecclesie Agriensis per nostras litteras dedimus in mandatis, vt vnum ex ipsis mitterent fidedignum pro testimonio coram quo Felicianus de Matheuth iobagio Castri nostri de Hung homo noster eandem terram seu possessionem Bezeu in Comitatu de Hung existentem presentibus commetaneis et vicinis vniuersis reambularet, et predicto Comiti Jacobo statueret, si non fieret contradictum, contradictoribus ad nostram presenciam euocatis. Quinobis postmodum rescripserunt in hec verba:

Excellentissimo domino suo domino Andree stb. (következik az egri káptalannak ugyan 1292-ki jelentése, mint alább 58. sz. a.)

Nos siquidem ex huiusmodi relacione legitima predicti Capituli Agriensis fidelium nostrorum super eo, vt dicta terra ad nostram Regiam collacionem licite dignoscatur pertinere, certo cercius informati; predictam possessionem seu terram Bezew vocatam, consideratis fidelitatibus et fidelium seruiciorum meritis eiusdem Comitis Jacobi filij Gregorij memorati, que idem nobis in cunctis nostris negocijs prosperis et aduersis, dubijs fortune casibus se submittentes et sua exponentes, que suo modo per singula longum esset enarrare, cum constancia supreme fidelitatis exhibuit et inpendit, volentes suis fidelitatibus Regio occurrere cum fauore, cum omnibus vtilitatibus suis et pertinencijs vniuersis, sub metis et limitacionibus prescriptis, quibus eadem possessio per priores et antiquos possessores suos habita extitit et possessa, eidem Comiti Jacobo, et per eum suis heredibus, heredumque suorum successoribus in filios filiorum dedimus, donauimus et contulimus iure perpetuo possidendam, tenendam pacifice et irreuocabiliter quiete et habendam. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem presentes concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus viri discreti Magistri Theodori Prepositi Ecclesie Albensis, aule nostre Vice Cancellarij dilecti et fidelis nostri anno Domini M°CC° nonagesimo secundo, Regni autem nostri anno secundo.

(Eredetie bőrhártyán, privilegialis formában, melyről a sárga-zöld selyemzsinóron függő királyi pecsét már lemállott, a nemzeti muzeum kézirattárában.)