090. A túróczi konventnek bizonyságlevele, hogy Donk Vydasnak fia és gyermekei egy ekényi földet Gyge fiainak eladták. 1293.

Vniuersis presentes litteras inspecturis J. miseracione Diuina Prepositus et Conueutus Ecclesie Beate Virginis de Turch Ordinis Premonstratensis salutem in largitore salutis. Ne gestarum rerum memoriam humane inperfeccionis tollat obliuio, peritorum virorum repperit industria, ut eam testimonio perennet litterali. Ad vniuersorum igitur noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod Donk filius Vydas et duo filij sui, Blasius et Benech, pro se et pro tercio fratre ipsorum Paulo, ad nostram venientes presenciam oraculo viue vocis confessi sunt de terra, que nomine hereditario eos contingit, consensu omnium cognatorum et commetaneorum suorum terram ad vnum aratrum sufficientem, iuxta terram filiorum Basyne adiacentem, cum omnibus vtilitatibus suis, Paulo et Boda filijs Gyge, et ipsorum heredibus heredumque successoribus pro decem marcis minus vno fertone vendidisse et dedisse iure perpetuo pacifice possidendam. Cuius terre mete hoc ordine distinguntur: Prima meta progreditur in fluuio Serneunice dicto, vbi est terrea meta; et sic semper ad orientem tendendo sub quodam nogerezteuen dicto deuenit ad terream metam; abinde progrediens in trat in unum kuserezteuen bene in tercia parte, et ibi est terrea meta; post hec de ipso kuserezteuen exiens per bonum spaciutit ad orientem progrediendo deuenit ad metam terream; deinde ad quoddam rubetum somberek vocatum, in spacio cuius est terrea meta; hinc deuenit ad metas ville Moys, et ibidem in quodam rubeto est gemelchen, in circuitu cuius est terrea meta; abhinc declinat ad occidentem iuxta metas filiorum Basyne, et venit ad quandam autiquam terream metam; hinc transiens per pratum venit rursus in terream metam; post hec ascendit in vnum berch, et ibi est terrea meta satis magna; et abinde directe percurrens deuenit ad fluuium Sernevnice, et ibidem in prato est terrea meta, et distiugit a terra filiorum Basyne; tandem per fluuium descendit vsque ad priorem metam, et ibi terminatur. Vt igitur series huius empcionis pretacte robur perpetue firmitatis optineat, ad peticionem parcium litteras nostras concessimus nostri sigilli munimine roboratas. Datum anno Domini M°CC° nonagesimo tercio.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsét vörös sárga-ibolyaszínű selyemzsinóron függ; a Beniczky család pribóczi levéltárában.)