188. III. Endre király megerősíti több nógrádmegyei jószágnak megszerzését tárgyazó 1291-ki bizonyságlevelét Farkas mester Fulkus fia számára. 1298.

Andreas Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tam presencium quam futurorum harum serie uolumus peruenire, quod accedens ad nostram presenciam Magister Farcasius filius Fulcus, Magister Pincernarum domine Regine karissime consortis nostre, dilectus et fidelis noster, exhibuit nobis litteras nostras super facto omnium possessionum ipsius idem Magister Farcasius (így) confectas in Comitatu Neugradiensi existencium, petens a nobis cum instancia, vt easdem ratas habere, et nostro priuilegio dignaremur confirmare. Quarum quidem litterarum tenor talis est:

Damus pro memoria stb. (következik ugyan III. Endre királynak 1291-ki törvénykezési bizonyságlevele, mint fentebb 27. sz. a.)

Nos igitur iustis peticionibus ipsius Magistri Farkasij fauorabiliter inclinati; quia inspeximus, ipsas litteras non cancellatas, non abrasas, nec in aliqua sui parte uiciatas, tenorem earundem de uerbo ad uerbum presentibus inseri facientes, a(u)ctoritate presencium coufirmamus dupplicis sigilli nostri munimine roborando. Datum per manus discreti viri Magistri Gregorij Albensis Ecclesie Electi aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri anno Domini myllesimo CC° nonagesimo octauo, quinto idus Januarij, Regni autem nostri anno octauo.

(Eredetie bőrhártyán, melyről a király kettős pecsétje vörös-zöld selyemzsinóron függ; a budai kir. kamarai levéltárban.)