Viro Ecclesie pio, Heinrico Regi, B(runo) hic, quid nisi misertantum? Quidquid Regem decet et cuncta cernenti domino Deo placet, dubio proculsapiat religiosus Rex. Est nemo vivens super terram qui plus diligat vestramsalutem secundum Dominum et qui plus velit omnem vestrum honorem secundumseculum, multo labore plenum. Frater vester optime carus, Episcopus Bruno, cummoram facerem in terra Ungrorum, dixit mihi, vos, o Rex, piamsollicitudinem circa me habere et valde nimis timere, ne vellem perire. Quod utiquefecissem et facio, nisi prohiberet, qui adhuc prohibet, clemens Deus et seniormeus Sanctissimus Petrus. Reddat tibi Deus meritum in terra vivientium, quia,egregius (így)Rex, tu, qui debes pene procurare totum mundum, de me minimo servo tuo, ne perirem,dignatus es in nomine Domini habere hanc nobilem curam. Gratias Deo! Tu, cumsis Rex secundum sapientiam quam tibi Deus dedit, studium habes, ut sis bonuset catholicus rector, sis et qualem habere necesse est, Sancte Ecclesie pius etdistrictus auriga. Similiter et nos, miseri qualescunque, tamen tui, ne hancvitam in vanum consumanus et nudi inveniamur in die mortis, quantum solamisericordia Sancti Spiritus flat, operari, laborare studium mittimus secundumillud optimi Pauli: Non facio animan meam pretiosiorum, quam me. Ergo,quantum ad me, nihil nisi malum facio tantum, quantum vero ad Dominum, ubivult, citius dicto facit omne bonum. Opera Dei revelare et confirterihonorificum est; maxime vobis tacere non debeo, cuius sancta persuasioneepiscopus sum, qui de Sancto Petro euangelium Christi gentibus porto.
Certe dies et menses iam complevit integer annus, quod, ubidiu frustra sedimus, Ungros dimisimus et ad omnium paganorum crudelissimosPezenegos viam arripuimus. Senior 16Rutorum, magnus Regno et divitiisrerum, mensem retinnit me, et renitens, contra voluntatem, quasi qui sponte meperdere voluissem, sategit mecum, ne ad tam inrationabilem gentem ambularem,ubi nullum lucrum animarum, sed solam mortem et hanc etiam turpissimaminvenirem. Jam cum non potuit et de me indigno visio quedam eum terruit, duosdies cum exercitu duxit me ipse usque ed Regni sui terminum ultimum, quempropter vagum hostem firmissima et longissima sepe undique circumclausit. Salitde equo ad terram; me preeunte cum sociis, illo sequente cum maioribus suisegredimur portam; stetit ipse in uno, nos stetimus in alio colle, amplexusmanibus crucem Christi ferebam, cantans nobile carmen: Petre, amas me, pasceoves meas! Finito responsorio, misit senior maiorem suum ad nos in bec verba?Duxi te, ubi mea desinit terre, inimicorum incipit. Propter Deum rogo, admeum dedecus ne perdas iuvenum vitam. Scio, cras ante tertiam sine fructu, sinecausa debes gustare amaram mortem. Remisi: Aperiat tibi Deus paradisum,sicuti nobis aperuisti viam ad paganos. Quid plura? nemmine nocente duosdies ivimus. Tertia die, que est sexta feria, tribus vicibus: mane, meridie,nona omnes ad occisionem flexa cervice ducebamur, qui toties ab occurrentibusnobis hostibus (sic dixit dominus et dux noster Petrus) mirabili signo illesiexivimus. Dominica ad maiorem populum pervenimus; et datum est spatium vivendi,donec per currentes nuncios universus populus congregaretur ad concilium. Ergoad nonam alia die dominica vocamur ad concilium, flagellamur nos et equi.Occurrunt vulgus innumerum cruentis oculis, et levaverunt, clamorem horribilem;mille securibus, mille gladiis super nostram cervicem evaginatis, in frusta nosconcidere minantur. Vexati sumus usque ad noctem, tracti in diversam partem,donec, qui nos de manibus eorum bello rapuerunt, maiores terre audita nostrasententia cognoverunt, ut sunt sapientes, quod propter bonum intravimus terrameorum. Ita, sicut iussit mirabilis Deus et pretiosissimus Petrus, quinquemenses in eo populo stetimus; tres partes circuivimus, quartam non tetigimus,de qua meliorum nuncii ad nos venerunt. Circiter triginta animas Christianitatefacta, in digito Dei fecimus pacem, quam, ut illi dixerunt, nemo preter nosfacere posset. Hec pax inquiunt per te facta est.17Si firmaerit, sicut doces, omnes libenter erimus Christiani. Si ille senior Ruzorum infide titubaverit, debemus tantum intendere bello, non de Christianitate.Hac ratione perveni ad seniorem Ruzorum qui satifaciens propter Dominum deditobsidem filium. Consercravimusque nobis episcopum de nostria, quem simul cumfilio posuit in terre medium. Et facta est ad maiorem gloriam et laudemsalvatoris Dei christiana lex in pessimo populo, qui sunt super terram, omniumpaganorum. Ego autem nunc flecto ad Pruzos, ubi qui precessit precenedre debet,qui illa omnia fecit et nunc facere debet: clemens Deus et senior meuspretiosissimus Petrus. Audivi enim de nigris Ungris, ad quos, que numquamfrustra vadit, sancti Petri prima legatio venit, qumvis nostri,(quod Deusindulgeat!) cum magno peccato aliquo cecarentur; qui conversi omnes factisunt Christiani. Hec omnia sola gloria Dei et optimi Petri; quantum ad me,nihil peocatum, et hoc ipsum bonum perditum, nisi miserans Deus propter sefaciat, augeat et addat propter sanguinem sanctorum et specialius eorum, quinostro evo effusus super terram.
Mi senior omnia bona fecisti ad meam causam. Deus tibiretribuat mercedem in resurrectionem iustorum, maxime quia curam geris mei, nepro errore iuventutis secularia agam et spiritualia deseram. Inde erat, quod meabeunte videbaris irasci. Inde enim fuit, quod me et plura mea, digna risui, adcircumstantes heroes me absente irrisisti. Que tria: amorem, iram et derisum,nisi me diligeres, numquam circa me haberes; et nisi tu bonus esses, certe numquam,quod tibi in me malum videbatur, odio haberes. Dico pro cunsolatione: quantumvult Sanctus Deus misereri, pio Petro agente, nolo perire; quod cum sim in meturpis et malus, dono Dei vellem esse bonus. Dico pro oratione: Omnipotens etmisericors Deus et ne corrigat antiquum peccatorem, vosque faciat de die indiem numquam mortuo bono opere meliorem Regem. Si quis etiam hoc, dixerit, quiahuic seniori fidelitatem et maiorem amicitiam porti, hoc verum est. Certe deligo eum ut animam meam et plus quam vitammeam. Sed quem nil latet, pretiosum testem habeo communem Deum nostrum, quodper gratiam vestram diligo eum, quia quoplus possum, ad vos volo convertere illum. Ut autem salva cum venia Regis italoqui liceat: Bonumne est 18persequi Christianum, et habere in amicitia populumpaganum? Que conventio Christi cum Belial, que comparatio luci ad tenebras?Quomodo conveniunt Zuarasi vel diabolus et dux sanctorum vester et nosterMauritius? Qua fronte coeunt sacra lancea, et que pascuntur humano sanguine, diabolicavexilla? Non credis peccatum, o Rex, quando Christianum caput, quod nefas estdictu, immolatur sub demonum vexillio? Nonne melius esset talem hominem haberefidelem, cuius auxilio et consilio tributum accipere et sacrum Christianismumfacere de oppido pagano posses? O quam vellem non hostem, sed habere fidelem,de quo dico, seniorem Boleszlaum! Respondebis forsitan: Volo.
Ergo fac misericordiam, postpone crudelitatem. Si vis haberefidelem, desine persequi; si vis habere militem, fac cum bono, ut delectet.Cave, o Rex, si vis omnia facere cum potestate, numquam cum misericordia, quamamat ipse bonus, ne forsitan irritetur, qui te nunc adiuvat Jesus. Noncontradicam Regi; fiat sicut Deus vult et tu vis. Nonne melius pugnare cumpaganis propter Christianitatem, quam Christianis vim inferre propter secularemhonorem? Certe homo cogitat, Deus ordinat. Nonne cum paganis et Christianishanc terram in viribus Regni Rex intravit? Quam tamen Sanctus Petrus cuiustributarium se asserit, et sanctus martyr Adalbertus nonne protexerunt? Siadiuvare nollent, numquam Sancti, qui sanguinem fuderunt eb sub divino terroremulta miracula faciunt, quinque Martyres occisi in terra sua requiescerent. Mihere, non es Rex mollis, quod nocet, sed iustus et districtus rector, quodplacet. Sed tantum hoc addatur, ut sis misericors, et non semper cum potestate,sed etiam cum misericordia populum tibi acquirere, et quod nunc in tribuspartibus, tunc nec in una parte bellum habebis.
Sed hoc quid ad nos? Videat in sua sapientia iusti et bonitenax Rex, videant et in dando consilio optimus quisque Episcopus, Comes etDux. Quod ad meam, imo Dei causam pertinet, unum dicam et alterum, quibus ultranon addam. Duo magna mala, que Deus et pugnans Petrus in rudi paganismo cepere,nova Ecclesia prope sentire debet. Primum, senior Bolezlavus, qui viribus animiet corporis consolari me ad convertenndos Pruzos lebentissime voluit, et nullipecunie 19adhoc parcere decrevit. Ecce impeditur bello, quod sapientissimus Rex pronecessitate dedit; iuvare me in euangelio nec vacat nec valet.
Rursus, cum Liutici pagani sint et idola colant, non misitDeus in cor Regis hostes tales propter Christianismum glorioso certaminedebellare, quod est iubente euangelio compellere intrare. Nonne magnus honormagnaque salus Regis esset (ut Ecclesiam augeret et Apostolicum nomen coram Deoinveniret), hoc laborare ut baptizaretur paganus, pacemque donare adiuvantibusad hoc Christianis? Sed in hac parte pendet omne malum, qua nec Rex fidem habetBolezlavoni, nec ipse irato Regi. Eheu nostra infelicia tempora! Per SanctumImperatorem, magnum Constantinum, perexemplar religionis optimum Karolum! est nunc qui persequatur Christianum: nemoprope qui convertat paganum! Unde, o Rex, si dederis pacem Christianis,pugnaturus propter Christianitatem cum paganis, placebit tibi in die novissimo,cum, omnibus dimissis, steteris in conspectu Principis eo minori dolore etgaudio maiori, quo recordareris te maiora fecisse bona. Non est, quod timeatRex, ne religionis homo, memor malorum, iungat se paganis. Tantum impossibilianolite querere. Aliter, quomodo Rex vult noster, hic Boleslavo vos securumfacit quia in eternum non debet dimittere et in expugnandis paganis semperdebet vos diligentissime adiuvare et in omnibus libenter servire. O quanta bonaet commoda in custodiendo Christianismo et in convertendo paganismocuncurrerent, cum sicut pater Myseco cum eo qui mortuus est Imperatore, itafilius Boleslavus cum vobis, qui sola spes orbis superstat, viveret, nostroRege!
Inter hec non lateat Regem, quod Episcopus noster cum egregiomonacho, quem nostis, Rodberto ultra mare in Euangelium Suigis transmiserat.Quomodo venientes nuncii verissime dixerunt, ipsum seniorem Suigiorum, cujusdudum uxor Christiana erat, gratias Deo baptizavit. Cum quo mille homines etseptem plebes eandem gratiam mox ut receperunt. Quos ceteri indignatiinterficere querebant. Spem habentes omnes reverti cum Episcopo, ad tempuslocum dederunt. De quorum habito et reversione ad explorandum missi nuncii nonredeunt. Quecumque docent, merito ad vos, veluti 20ad Regem, qui me perfecit in euangelio,servus vester certa mandare curabo. Quid plura? Scitote sub testimonio Christi:ubicumque possum, fidelissimus fautor sum vestre parti. Et quamvis nesciamorare in conspectu Domini, verum non desinam latrare, ut vos benedicat salutareDei et in omni opere comitetur vos bona gratia Petri.
Vos vero quicquid in Liuticis et Pruzis convertendis consiliumet auxilium potestis dare, ut pium Regem et spem orbis decet, nolite ces are,quia circa horum paganorum dura corda convertendo flante Spiritu Sancto nosterlabor nunc debet accingi omnisque opera et studium pugnante Petro indefesseconsumi.
Vale, o Rex vive vere Deo, memor bonorum operum; morere tenervirtutum et plenus dierum.
Jegyzet.Ezen tudósítás eredetie, mint látszik, Casselban létezik. Hilferding orosz író,ki azt a Ruszkaja Beszjeda című Moszkvában megjelnő folyóirat 1856-ki I.Kötetében a Nauki (tudományok) osztályába különös értekezésben (Neizdannoeszvidjetelsztvo szovremennika o Vladimirje szvjatom i Boleszlavje Chrobrom,azaz: Szent Vladimírról és bátor Boleszlóról kiadatlan egykorú tanuság, u.o.1-34. l.) dolgozta fel és tette közzé, annak csak másolatát használta, mely ahamburgi városi könyvtárban Uffenbach Zakar Konrád kéziratai közt létezik(Varia politico-historica, quae hinc inde conlexit stb. Z. C. Ab UffenbachMDCCXVI.; Histor 321 sz. a. 438 sk. II.), s melyet számára Kudriavszki ottanics. orosz ügyvivő íratott le. Hilferding után Brúnó tudósítását, Jaffé Fülöpnéhány szövegjavításával Miklosich Ferencz közölte (Slavische Bibliothek, II.köt. Bécs, 1858. 307 l.), s ennek nyomán Hunfalvy Pál (Magyar Nyelvészet, III.Évfolyam, Pesten 1858. 158 sk. l.)
Szent Brúnótudósításának nagy történeti fontosságát Kelet-Európára nézve Hilferding (azidézett értekezésben), Nyugat-Európa történetének szempontjából pediglegújabban Giesebrecht Vilmos (Géschichte der deut. Kaiserzeit, II. Köt.Braunschweig 1858. 192-199 II.) méltányolta. Hilferding egyszersmind Magyarországtörténetére is vonatkozik; s tekintetbe vevén azt, miképp Nagy Károly óta az ezáltal megújított nyugati birodalom császárai Európa kelete irányában isuralkodási, állítólag történeti hivatásukat hirdették és igyekeztekérvényesíteni, melynél fogva minden újonnan megtérített népnek fejedelmei nekikmintegy végzet szerinti csak hűbéresei (vasalli) legyenek; s kiemelvén, hogyezen terv kivitelében a szent igét hirdető missionáriusok is nevezetessegítséget nyújtottak – az orosz tudós szent István egyházi alapítványai,országos intézetei és társadalmi reformjainak világtörténeti jelentőségétkülönösen abban találja, hogy az ezek által újjászületett, és az európaikerestyén státusok családjának tagjává lett Magyarország az említett tervérvényesítésének minden kelet-európai státusok közt először Magyarország álltsikeresen ellent (eml. ért. 5. l.). S ha szent Brúnó szavai, miszerint “dies etmenses jam complevit integer annus, quod, ubi diu frustra sedimus, Ungarosdimisimus” – ezen felfogást csakugyan igazolni látszanak, mi egyszersmind sz.István monarchiájának azon jellemzését is, hogy abban a régi hún birodalomkeresztyén szellemben megújíttatott, indokolná: másrészről fontos , hogy sz.István magát a római szent szék ájtatos és lelkes fiának vallotta; hogy azáltala megtérített kerestyén magyar nemzet a római egyház buzgó tagjává lett;hogy ennek folytán a magyar királyok az apostoli czímet nyerték: sőt hogy aszent király III. Ottó és II. Henrik római német császárokkal is legszorosabbbarátságban élt. Helyénvalónak látjuk e tekintetben itt tudós TheinerÁgostonnak Magyarország főpapjaihoz intézett szavaira is hivatkozni: “Nullumapud Vos, mond ő, crudelissimi illiusSacerdotium inter et Imperium dissidii vestigium, quod Christi Vicariis inpluribus populis, qui, si eorum ingenia et vires indequaque consideres, cuminclyta Vestra gente Hungarica opibus, terrarum ambitu, virtute bellica,litteraram denique ac bonarum artium studiis et splendore praestanti,haudquaquam comparari possunt, sanguineis prope lacrymis saepe deflendumevenit.” (Vetera Monumenta Historica Hungariam Sacram illusteantia I. köt. Roma1859. VI. 1.)
SzentBrúnóval szent István udvaránál ugyanazon időben hasonnevű egyik rokona istartózkodott, t. i. Brúno augsburgi püspök és II. Henrik császár testvéreAdalbold, a császár életírója, ezen utóbbiról és annak más tekintetben isérdekes sorsáról következőleg tudósít: “Domnus Bruno apud Bulizlavumconsolationem non inveniens ad sororem suam Ungaricam Reginam confugit, etetiam semet ipsum recognoscens, intercessionem eius imploravit.” (PerzMonumenta Germaniae Historica, Scriptores IV. K. 691 l.) Úgy szintén Thietmarés az Annalista Saxo krónikája is azt beszélik el, hogy II. Henrik császár“Merseburc veniens, fratrem suum fugisse ad Ungariorum Regem veniae gratiaacquirendae comperit” (Perz u. o. III. K. 805. l.) és VI. k. 653. l.) Továbbá:“Ibi (Tingae) ei (II. Henriknek) domnus Bruno cum legatis Ungarici Regis, quiad intercendendum pro eo veniebant, ad seeversus obviam venit, et veniam procommissis humiliter postulans, fratris viscera movet, et celeriter adignoscendum reflexit.” (Adalbold id. h.); és “Ibi dumnus Bruno frater eius, cumUngaricis intercessoribus Regi presentatur et ab eo data sibi gratiamisericorditer suscipitur.” (Thietmar és az Annalista Saxo id. h.)