In nomine Sanctae et Individuae Trinitats, Henricus Divinafavente Clementia Rex, Omnibus Christi nostrisque fidelibus tam futuris quampraesentibus notum esse volumus: qualiter nos in praesentia Principum nostrorumGebehardi Salzburgensis Archiepiscopi, Ottonis Ratisponensi, WillehelmiTrajectensis Episcoporum, Welph Ducis Bauuariorum, ceterorumque fideliumnostrorum ex praedio, quod Salomon 29Rex Vngarorum nostrae potestatisubiugauit, Sanctae Dei genitrici Virgini Mariae in Ecclesia Frisingensi, ubicorpus Sancti Corbiniani quiescit, rogatu et servitio, eiusdem Sedis EpiscopiEllenhardi centum mansos his locis sitos, Ascherichesbrugge, Chuingesbrunnen,Nowendorf, Hasilowe, sicque de Litaha usque ad eum locum, qui terminus estinter Litaha et Vertowe, cum omnibus appenditiis, h. e. utriusque sexusmancipiis, areis, aedifiiciis, pratis, pascuis, vineis, terris cultis etincultis, viis et inviis, aquis, aquarumque decursibus, molis, molendinis,piscationibus, exitibus et reditibus quaesitis et inquirendis, exceptisvenationibus et wiltbanno in Litahaberge, aliis autem omnibus utilitatibus inproprium tradendo firmavimus, firmando tradidimus, ea videlicet conditione, quacum omnibus ex praefato praedio donatis conditione, qua cum omnibus ex praefatopraedio donatis convenimus, ut idem Frisingensis Episcopus Ellenhardus suiquesuccessores in quolibet castello, specialiter in Miesenburc muniendo pro his100 regalibus mansis nobis serviant, et in alliis omnibus nobis fideliterexistant. Cuius traditionis testem cartam presentem nostro iussu conscriptam,nostra autem manu confirmatem, sigilli quoque nostri impressione insignitamcunctis saeculis reliquimus. Signum Domini Henrici Quarti Regis invictissimi.Adalbero Cancellarius vice Sigefridi Archicancellarii recognovi. – AnnoDominicae Incarn. Millesimo LXXIIII Indict. XIII. VI. kal. Decembris data: annoautem ordinaonis domini Heinrici IIII. Regis XX. Regni XVIII. Actum Ratisponein nomine Domini Jesu. Amen
(Meichelbeckután, Historia Frisingensis. I. köt. 268. l. Czech).