Convenientia amicitiae quae facta est inter Regem Vngarorum etDucem Venetorum.
Ego Colomanus Ungarorum Rex per metipsum, et per meos omnestecum Vitali Michaele Venetiae, Dalmatiae et Croatiae Duce, et cunctis omnibusProceribus de Vestro Ducatu veram et firmam amicitiam, atque concordiam ab hocdie in antea obtinebo, et te ac tuos, et cunctas civitates subiectas Ducatuituo, et omnia castella et loca subdita obedientia potestati tuae, per me et permeos conservabo et nullo modo inquietabo. Sed tamen quia in principibus meis etsenioribus dubium videtur utrum te Ducem Croatiae et Dalmatiae nominaverim;volo imo desidero pro servenda, sicut statutum est, amicitia, ut a te et tuis,et a me et meis ita omne prius de medio auferatur ambiguum, ut in quocunquecasu tibi per antecessores tuos et mihi per meos certa comprobatio justitiafuerit alter alteri nullatenus adversetur.
(MarinAntal után, Storia civile e politica del commercio di Veneziani, Velencze 1800.III. köt. 33. l. Czech).