Heinricus Dei gracia Imperator Augustus (A(lmo) glorioso Duci,amico fideli, quicquid in amici affectibus poterit esse fidelius. Cum aliquisprivatum commodum suum postponit, et in amici utilitatibus insudat, ea estfirma amicitia. Quam amicitiae benevolentiam, te nobis impendisse, gaudemus, etsicut optimo fideli et intimo amico dignam, facere remunerationem intendimus.Nam cum velles contra Graecos ire, et cum Dux Poloniae tuus et amicus etconsanguineus auxilium tuum contra hostes suos, peteret, propter nos, sicutamiicus fidelissimus remansiti, ut nostris inimicis resistens, tuum commodumpro nihilo computans, tantummodo vt nostram causam promovendo adjuvares. Quidigitur restat, nisi ut maximas tibi grates referentes sicut nostro optimofideli, votis omnibus exoptemus, eam nobis dari occasionem, qua tibiamantissime vicissitudinem meritam rependamus. Et sicut in nos bono usus esprincipio, ita rogamus dulcedinem dilectionis tue, ut perserveres, et deleas,et conculces aduersarios nostros, nec parcas eis, donec ex toto conterantur.Nam nos simili modo, sicut tuos amicos amplectimur, ita inimicis tuis erimusinfestissimi inimici, et foedus, quod cum patre tuo inivimus, ab hac die inantea volumus tibi illibatum servare omni temmpore vitae nostrae. Rogamusitaque te, gloriosissime, vt te interveniente frater tuus futura opera emendet,si quid hactenus propter suas necessitates in causa nostra negligentius egit,et quia victrici dextera suas angustias recuperavit ad nostras injurias, sicutfidelis amicus respiciat. Nam quia se cum praesidio in illas partes contulit,ubi inimici nostri morantur, et bona ipsorum sita sunt, ecce locus, ecceoccasio, qua et inimicis nostris nocere, et sibi nos poterit amicissimoscomparare. Tu ergo, Domine, id modis omnibus, quibus vales, fratri tuopersuade, vt N. non Ducem, se judiciario ordine abjudicatum prosequatur, et inomnibus ei adversetur, sicut infestissimo hosti nostro. Quicunque 48autem defamilia Salzburgensis Archi-Episcopi et aliorum fidelium nostrorum ducti suntcaptivi, rogamus ut causa nostrae dilectionis facias reddi.
(BabenbergiUdalrik után, Codex Epistolaris-ának 200-ik levele, Eccardus Corpus historicummedii aevi II. kötetének 211. lapján. Czech).