Anno ab incarnatione Domini MCXXXV, indictione XII, in Idibusmensis Martii, regnante Jherosolimis Fulcone Rege Francorum tertio, Willelmovero Patriarcha summi pontificatus gerente apicem. Ego Bernardus cum uxore meaHasisa absque controversia et alicuius hominis calumpnia, prefato anneuentePatriarcha, vendidi ac jure perpetuo possidendem tradidi Petro, Priori SanctiSepulcri, et Canonicis eiusdem eorumque successaribus domum meam pro CCbizanciis, que est posita infra muros Jherusalem, ut ipsi liberam potestatemhabeant eandem vendendi, donandi, et quicquid de ea voluerint fatiendi. Habetautem predicta domus ab una parte domum eorundem canonicorum, que fuit Willelmidrugomanni, ab alia ecclesiam Sancti Karitot, ab alia viam publicam, ab alia verodomum Theodori. Quicumque vero Deo et homini odibilis atque rebellis hancvenditionem violare temptaverit et super hac re litem aut calu(m)pniam adversusecclesiam Sancti Sepulcri et adversus canonicus eiusdem maligno spiritu inferreausus fuerit, anathematis percussus iaculo, Divine ultioni perpetuo puniendussubiaceat, et in fiscum Regium auri libram persolvat. Huis venditionis testessunt:
Sebertus, Iudex.
Petrus, faber.
Tustanus,
Sinardus,
Petrus de Petragora,
Bernardus et Fulco, omnes isti aurifabri, huic fueruntvenditioni.
Et Ruhelandus Bruto.
Johannes, subdiaconus hanc chartam scripsit cum litteris rasisin quinta linea, mense et anno quo supra.