Anno ab incarnatione Domini MCXXXV, indictione XIII. Petrus,Sancti Sepulcri prior, cetusque fratrum eiusdem loci canonicorum domum, quefuit Bernardi Bituricensis, et aliam, que fuit Villelmi drogumanni, predictedomui contiguam, Petronille, mulieri Ungarice, CCCCXL bisentiis vendideruntin hospitalem domum sue genti, ut ipsa eas tamquam proprio censu emptas sibi,ut dictum est, sueque genti venditas eternaliter possideat. Quod si ipsa velejus sucessosores Ungarici, necessitate qualibet ingruente, prefatas domos inposterum vendere vel invadiare voluerint, Priori et canonicis Sancti Sepulcrivenales vel invadiandas offerant; si vero Prior et Canonici easdem domos ita utalii emere noluerint, cuicumque voluerint sine contradictione vendat etinvadiant. Prenomanita autem mulier prebendam quatuor hominum de refectorioSancti Sepulcri accipiebat cotidie; sed pro salute anime sue, sicut sororEcclesie neccessitati fratrum providens, partem prebendarum remisit, ita utdeinceps duabus contenta prebendis, una unius canonici et altera uniusservientis, permaneat.
Facta est autem huis carte insriptio, domino Willelmi SenateJherosolimitane Ecclesiae Patriarchatui presidente, Fulcone nobilissimo Regeregnante. Hujus rei testes sunt:
Rogerius, Remathensis Episcopus.
Anselmus,Bethleemita Episcopus.
Acardus, Prior Templi Domini.
Arnaldus, Prior Montis Syon.
Henricus, Prior Montis Oliveti.
Robertus, Abbas Vallis Josaphat.
Chosmas Ungaricus, hermita.
Bonifacius, socius eius.
Symeon Ungaricus, Archidiaconus.
Roardus, Vice-Comes.
Raimondus, Magister Hospitalis.
Rainaldus de Ponz, et complures alii.
Quicumque hanc conventionem infirmare vel violare tempaverit,apud Deum et homines anathema sit.
(RoziereJenő, Cartulaire de l’Eglise du Saint Sepulcre de Jérusalem, publié d’apres lesmanuscris du Vatican. Paris. 1849).