Cum celi celorum constent Domino, terram autem possideantfilii hominum. Ego Bela Rex Hungarie, Croacie et Dalmacie secundum Divinamdisposicionem audiens a Regni mei Primatibus, tam Episcopis quam Comitibus,auos meos non solum, sed proauos et atauos Reges et Duces multa contulisse sancteEcclesie Beati Martini; pro defensione Regni in pace et belli, consilio salutisadmonitus disposui quedam ad vtilitatem et honorem ipsius Ecclesie regaliterapponere, volens vt alii Sanctum Martinum ante summum Judicem anime meedefensorem habere. Cum igitur hec animo mei sepe revolverem, oportum tempusaccidit, quo bonam intencionem perducerem ad accionem. Quondam eciam eademEcclesia Divino judicio combusta, nostro vero tempore studioso labore etimpensis Dauid a nobis constituti ejusdem loci Abbatis reparata, meliorata etamplificata cum me jubente, 54me presente reconsecraretur ab Archiepiscopo Felicianoaliisque Episcopis admonitus, vt lex sancta jubet sponsam Dei dotare, rogatusupradicti Abbatis terram, que est inter Roz et Taryan cum pratis et agriculturaet sylua nulli hereditariam, sed a ciuibus de ciuitate Mussun pro temporepossessam, Regali censura donaui in dotem Sancte Ecclesie. Si ergo regalia donadebent esse rata et irrefragabilia, cum Diuina interminacione prohibeo,volentes eam quolibet emolumento sibi vendicare, filiosque meos post me Deovolente regnaturos eorumque posteros personaliter admoneo, ne vllo modoconsenciant vel judicent irritum fieri, quod ego stabiliui tocius Regnivoluntate et consilio. Id si quis precio vel precibus vel quacunque dolicontrouersia circumventus post me regnantes instigauerit, vt hec mea disposicionon sit firma et stabilis, omnium Episcoporum, et qui adfuerunt, et quisuccadent eis malediccioni subjaceant, et Beatum Martinum vltorem sue injuriehic et in eternum senciant. Preterea nostre impressionem Regalis imaginis perJoannem Notarium apposuimus assignatis testibus veritatis nostris Principbus,quorum hec sunt nomina: Felicianus Archiepiscopus, Petrus VesprimiensisEpiscopus, Paulus Jauriensis Episcopus, Marcelinus Episcopus, Fanzal Palatinus,Georgius Comes, Werolt Comes, Huddis Comes aliique quam plures ministri nostri.Acta sunt hec anno incarnacionis millesimo centesimo trigesimo septimo, Epactavigesima sexta Concurr, quarta, celebrato Pascha tercio Idus Aprilis.
(Eredetie asz. mártoni főapátság levéltárában.)