Uniuersis Christi fidelibus, quibuscunque presens scriptumfuerit presentatum, salus eterna, et pax in eo qui omnium salutem operatus estin terra multiplicitur. Nouerint uniuersi pie ac deuote Christo famulantes,quod Ego Gregorius, , quondam Comes, filius Bene Comitis, possessione et locoinfra siluam Bochon,optans ac eligens locum mee sepulture apud monasteriumBeati Mauricii in Beel, cum uiam carnis egrederer uniuerse, proper intuitum etsanctitatem ipsius loci; hac igitur ex causa, cauens mihi in futurum, ne futurefelicitatis participacione priuarer, sed per oraciones prenominati monasteriiremissionem peccatorum meorum merito possim optimere; ux his igitur, que Deodante habere poteram, contuli eidem monasterio Sansti Mauricii de Beel unumseruum nomine Pythy tali scilicet condiccione, ut in Abbatis, et fratrumprenominati monasterii pendeat arbitro, in qualem libertatem vel seruicium adutilitatem et augmentum Ecclesie eundem constituere decreuerint. Ne igiturtemporum sucessione aliquis huic nostre donacioni contrarius possit existere,sed ut magis sane et quiete valeat permanere, presentem paginam sigillocommuniuimus. Dedi etiam vineam unam in villa Scevlevs. Anno Domini M° C° LX°octauo.
(Az eredetiután. Czech).