Alexander Episcopus seruus seruorum Dei, dilectis filiis,Reinaldo Abbati monasterii Sancti Martini in Monte supra Pannoniam siti,eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem uitam professis inperpetuum. Quotiens illud a nobis petitur, quod religioni et honestaticonuenire dinoscitur, amino nos decet libenti concedere, et petentiumdesiderijs, congruum sufragium impertiri. Eapropter, dilecti in Domino filii,uestris iustis postulationibus clementer anuimus, et prefatum monasterium inquo Diuino estis obsequio mancipati, sub Beati Petri et nostra protectionesuscipimus, et presentis scripti priuilegio communimus. Inprimis siquidemstatuentes, ut ordo monasticus qui secundum Deum et Beati Benedicti regulam ineodem monasterio institutus esse dignoscitur, perpetuis ibidem temporibusinuiolabiliter obseruetur. Preterea quascunque possessiones, quecunque bonaidem monasterium in presentiarum iuste et canonice possidet, aut in futurumconcessione Pontificum, largitione Regum, vel Principum, oblatione fidelium,seu alijs iustis modis prestante Domino poterit adipisci, firma vobisvestrisque succeessoribus et illibata permaneant. In quibus hec proprijsducimus exprimenda vocabulis. Locum ipsum, in quo prescriptum monasterium constitutumest cum omnibus pertinentiis suis. In Episcopatu Vesprimiensi ecclesiamSancti Martini in uilla Keurisis eonstitutam; in villa Tardi ecclesiam DominiSaluatoris; in uilla Topey ecclesiam Sancte Marie cum universis pertinentiissuis. In Episcopatu Geuriensi ecclesiam Sancti Martini in Sabaria, etEcclesiam Sancti Willibaldi, ecclesiam Sancte Marie capelle; Ecclesiam SancteMarie in Fizio; ecclesiam Sancti Adalberti in Wasciana cum omnibus earum 71appendiciis.In Archiepiscopatu Strigoniensi ecclesiem Sancte Marie in Vaga, cumomnibus pertinentiis suis; oratorium in villa porcorum custodum in silua Selis;oratorium in Digna. Ad hec iuxta vestigia antecessoris nostri Pascalis Pape,secundum quod a beate memorie Stephano Rege statutum est, presenti priuilegiostatuimus, ut nulli Regum, nulli Comitum, nulli Episcoporum, nulli cuiquam aliide rebus, que iam dicto monasterio collate sunt et commisse, uel in posterumcanonice conferende, minuere liceat, uel aufferre, uel ablatas retinere. Crismauero, oleum sacru, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationesmonachorum et clericorum uestrorum, qui ad sacros ordines fuerint promouendi, adiocesano suscipietis Episcopo, si quidem Catholicus fuerit, et gratiam atquecommunionem Apostolice Sedis habuerit; et ea gratis et absque pravitate aliquavobis uoluerit exhibere. Alioquin liceat vobis quemcunque malueritis adireantistitem, qui nimirum nostra fultus auctortiate, quod postulatur indulgeat.Liceat etiam vobis liberas et absolutas personas e seculo fugientes adconuersionem recipere, et in uesto monasterio absque contradictione aliquaretinere. Prohibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum, post factam in locovestro professionem, fas sit de eodem loco absque licentia Abbatis suidiscedere; discedentes vero absque communium litterarum uestrarum cautione,nisi obtentu arctioris religionis, nullus audeat retinere. Monachos etiam etsanctimoniales eidem monasterio subjectas sine cuiuscunque prohibitione uobisliceat judicare. Baptismum quoque per ecclesias illas fieri concedimus, inquibus ex more soliti estis antiquitus facere. Nulli quoque Episcoporum liceatin iam dicto monasterio ordiantiones facere, seu missas publicas celebrare,nisi ab Abbate inuitatus fuerit, vel in ecclesiis eidem monasterio subjectissacerdotem excommunicare, uel Abbatem et monachos ad synodum suam vocare.Decime uero Somoniensis territorii, quas ex concessione predicti Regismonasterium uestrum per quadraginta annos tenuit, et alie concessiones, quaspro tuitione patrie vel statu Regni, et pro augmento fidei Beato Martinoconcessit, firme vobis et monasterio uestro et illibate permaneant. Ad hecmitram, uirgam pastoralem, anulum, et alia insignia, que a quadraginta 72annis retroAbbates monasterii uestri, qui pro tempore fuerant, habuisse noscuntur, uobiset monasterio uestro auctoritate Apostolica confirmamus. Obeunte uero te, nunceiusdem loci Abbate, uel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibetsubreptionis astucia seu uiolentia preponatur, nisi quem fratres communiconsensu, uel fratrum pars consilii sanioris, secundum Deum et Beati Benedictiregulam prouiderint eligendum. Decernimus ergo, ut nulli omnio hominum liceatprefatum monasterium temere pertubare, aut eius possessiones auferre, uelablatas retinere, minuere, aut quibuslibe uexationibus fatigare, sed omniaintegra et illibata seruentur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentationeconcessa sunt, usibus omnimodis profutura, salua Sedis Apostolice auctoritate.Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona, hanc nostreconstitutionis paginam sciens, contra eam temere uenire temptauerit, secundotertiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatishonorisque sui dignitate careat, reamque se Diuino iudicio existere de perpetratainiquitate cognoscat, et a Sacratissimo Copore ac Sanguine Dei et DominiRedemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districteultioni subjaceat. Cunctis autem eidem lici sua iura seruantibus sit pax Domininostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bone actionis percipiant, et apuddistrictum iudicem premia eterne pacis inueniant. Amen. Amen. Amen.
(P.H.) (Pápai jegy.)
† Ego Alexander Catholice Ecclesie Episcopus ss.
† Ego Bernardus Portuensis et Sancte Rufine Episcopus ss.
† Ego Gualterius Albanensis Episcopus ss.
† Ego Joannes Presbiter Cardinalis Sanctorum Joannis et Paulitituli Pamachii ss.
† Ego Joannes Presbiter Cardinalis tituli Sancti Anastasie ss.
† Ego Joannes Presbyter tituli Sancti Marci ss.
† Ego Manfredus presbyter Cardinalis tituli Sancte Cecilie ss.
† Ego Jacobus S. Marie in cosmis. Diacon Cardinalis ss.
†Ego Ardino Diaconus Cardinalis Sancti Theodori ss.
† Ego Hugo Diaconus Cardinalis Sancti Eustachij iuxta templumAgrippe ss.
Datum Anagnie per manum Gratiani Sancte Romane EcclesieSubdiaconi, et Notarii XVII. Kal. Januarii Indictione VIIII. IncarnationisDominice anno M°. C°. LXXV°. Pontificatus uero Domini Alexandri Pape III. AnnoXVII.
(Az eredetiután).