Quoniam preter ceteros humane nature defectus in hanc vallemlacrymarum abliuionis passionem incurrimus, mirabilis inoleuit consuetudo, vtea que racionabiliter ordinantur, litterarum appicibus commendarentur et sicuiuaci memoria detinerentur. Notum sit igitur presenti generrcjoni et ei, queventura est, quod anno ab incarnacione Domini millesimo centesimo octuagesimoprimo, regnante gloriossissimo Rege Bela pie recordacionis Geise Regis filio,Nicolao Sttrigoniensi Episcopo existente, Johanne Besprimiensis EcclesieEpiscopo, Farkasio Palatino Comite, Dionysio Baciensi Comite. Ego FulcumarusComes religiosorum patrum vestigia secutus, qui pro remedio animarum suarum desuis bonis Ecclesias Dei ditauerunt, Ecclesie Beati Mauricii de Bel prediumquod dicitur Palan cum duobus aratris et quatuor mansionibus cum filiiset filiabus, quorum nomina hec sunt: Berges cum filio nomine Sudan et filiaPita, Som cum tribus filiis Somos, Bot, Quisid; preterea Cin cum duobus filiisRouza, Bugar, et cum fratre Rve. Dedi eciam 77vnum seruum nomine Seged et duospulsatores Jeremiam et Bvdam cum matre et sorore, quarum nomina hec sunt: Huguset Catrina. Dedi preterea quasdam ancillas ad textrinum opus, que fratribuspannos pararent; et hec sunt nomina illarum: Lence cum duabus filiabus Bububraet Duba, Hugud cum sorore Degve, et Cuce. Dedi eciam in eodem predio tredecimequos indomitos, triginta porcos, centum oues. Cujus predii talis est situs; desylua Keurus incipiens transit ad sepulcrum, inde ascendit, et descendit admolam Surt, deinde ad syluulam leprosorum, et inde transiens per Egrugextenditur vsque ad puteum et descendit ad foueam uulpinam, sicque reuertiturad predictum locum Keurus. Item aliud predium Meretha cum duobus aratriset cum duabus mansionibus, quarum nomina hec sunt: Nicolaus et alter VendegCujus predii terra ab arbore pyri sumens inicium tendit ad magnam viam et indead Nanay, de Nanay veniens ad lapidem, et inde ad predictum locum. Item dedi inHeney sex vineas cum quinque vinitoribus quorum nomina hec sunt: Atta cumfilio, Cega, Furnod, Uzd, Lusad. Dedi eciam duo tapecia et vnam cortinam debysso et alteram de lini, et vnam scutellam argenteam, et cyphum cumcoopertorio ponderantes quatuor marcas. Istis donis donaui Ecclesiam SanctiMauricii.
(Az eredetiután. Czech).