Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilectis filiisCapitulo Strigoniensis Ecclesie salutem et Apostolicam benedictionem. Cum anobis petitur, quod justum est et honestum, tam vigor aequitatis, quam ordoexigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatureffectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibusgrato concurrentes assensu, decimam vini, quod nascitur in montibusStrigoniensibus, sicut eam ex concessione venerabilis fratris nostri J(obi)Strigoniensis Archiepiscopi juste et pacifice possidetis, vobis authoritateApostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergoomnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel eiausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpseritindignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus senoverit incursurum. Datum Laterani sexto Idus Februarii Pontificatus nostrianno primo.
(Hevenesykézirati gyűjteményéből, mely a pesti egyetem könyvtárában létezik, XVII. köt.117. l. és L. köt. 155. l.)