Precedentium patrum prudens antiquitas sollerti inuenitingenio, ut ea que inposterum conseruanda disponuntur, literi commendentur, etsic in memoriam futurorum leuiter reuocentur. Notum sit omnibus in Christo pieuiuentibus, quod in tempore Petri Abbatis de Bel, homines Bespriensis castriquandam terram Sancti Mauricii de uilla Scis occupauerint, dicentes; terramesse castri, non Ecclesie. Predictus autem Abbas De Bel aute JohannemStrigoniensem Archiepiscopum eos apellauit, ac iusto iudicio eos deuicit, etpredictam terram ordine iudiciario Ecclesia optinuit; in expensam uero illiusnegocij sacerdos quidam, nomine Paussa, de jobagionibus 93eiusdemEcclesie dedit unam marcam tali conditione, ut in predicta terra, et de silua,et de feno, unam partem haberet sicut unus hominum habitantium in terra. Huicautem rei conscii et testes sunt Abbas Benedictus Sancti Martini, Otmarusdecanus, Farcadinus cantor, Moyses custos, Heymo Comes einsdem Ecclesie,Petrus, Heusque sacerdos, jobagiones Ecclesie, Lucas et Jod filii Ecclesie. Utautem huius rei stabilitas in perpetuum inuiolata consistat presentis paginedescriptione est confirmata.
(Eredetie aszentmártoni főapátság levéltárában).