In nomine Sancte Trinitatis et Indiuidue Unitatis. AndreasDei gracia Hungarie, Dalmacie, Chroacie, Rame, Seruie, Galicie, LodomeriequeRex in perpetuum. Regie sublimitatis interest, et equitas suadet naturalis, vt,qui sua statuta a suis successoribus desiderat obseruari, ipse quoque suorumpredecessorum sancciones pari studeat diligencia conseruare vt nulla uetustatedissoluantur, que succedencium sibi Regum auctoritas perpetua stabilitatedecreuerit roborare. Inde est, quod priuilegium a recolende memorie fratrenostro Rege uerbo ad nerbum presenti scripto duximus inserendum.
Hemericus Dei gracia Hungarie, Dalmatie, Chroatie,Rame, Seruieque Rex in perpetuum. Quoniam humanorum actuum series cumtempore simu et ordinatore cito preterit et deletur, consonum esse dinosciturlegibus equitatis, vt Regia liberalitas intendat, quam plurimum esse repletamuneribus; maxime religioni conpatiendo, et uiris Deo militantibus in nomineillius Regis, in cuius manu sunt omnium potestates et omnium iura Regnorum,extremum diem habendo pre oculis, erogare copiose maturet. Quod et progenitoresnostri et horum felicis precipue memorie pater noster Bela Rex prudenteranimaduertentes inter alia pietatis acta innumera cenobium Sancte Crucisin Austria fouebat ut suum, manutenebat ut proprium, et elemosinarumlarga crebraque donatione sustentabat. Cuius nos cum Regni successores etpotestatis ac copiarum omnium legitimi simus heredes, pietati etiam eius etliberalitati non impares inueniri uolentes, predium, quod Bysseniquondam possidebant, de iure Mossuniensis castri exemptum prememoratocenobio Sancte Crucis ita, ut Bysseni illud habuerunt, integrumcum omnibus pertinentiis suis Regia ac potestatiua manu in Reguo nostroperpetuo inre contulimus possidendum. Quod predium per pristaldum 98nostrum Maurum Mossuniensem Comitem Abbati etfratribus Sancte Crucis ex precepto nostro assignatum his metiscollustratur et includitur. Videlicet prima meta sumit initium ad septentrionema fluuio, qui uocatur Sár; deinde protenditur ad orientem iuxta riuulum, quifluit in predictum fluuium Sár, deinde ascendit planiciem minimi montis etdescendit in uallem arundinetorum, deinde ascendit ad uiam a meridiana plagaante siluam, cuius nomen Hagenowe, que silua patrimonium est filiorumComitis Stephani; deinde descendit in magnam uallem ad occidentem, ettransit ultra magnam uiam, et tandem terminaturin in prenotato fluuio Sár.*
Preterea eidem cenobio tria milia salium, qui Regalesdicuntur, sicut a recolende memorie predecessoribus nostris, patre uidelicet acfratre Regibus concessa fuerunt ab antiquo in Suprun in festo SanctiRegis a salinariis sub pena dupli deproprio sine omni contradictione persoluenda presentis pagine auctoritate inperpetuum confirmamus. Ut autem tam a predecessoribus nostris facta donatio,quam nostre confirmationis series nullis unquam temporibus ualeat retractari,presenti eam pagina in noticiam deduci posterorum, et Regie auctoritatissigillo iussimus roborari. Datum per manum Roberti Albensis Prepositi etaule Regie Cancellarii anno Dominice Incarnationis M°. CC°. VIII°. JohanneStrigoniensi Archiepiscopo, Bertoldo Colocensi Electi existentibus, KalanoQuinque ecclesie, Bolezlao Waciensem, Katapano Agriensem, KalendaVesprimiensem, Petro Geuriensem Ecclesias feliciter gubernantibus, Chepanofilio Stephani Bachiensi et Palatino Comite, Bancone Banoexistentibus, Jula Budrugiensi, Marcello Supruniensi, Benedicto Woywoda,Petro Curiali Comite Regine Chenadiensem, Poth MossuniensemComitatus tenentibus. Regni nostri anno tercio.
(Az eredetiután Weis János, Urkunden des Cistercienser-Stiftes Heiligenkreutz, Bécs 1856,38. l.).