Kilianus Dei gracia Prepositus et totum Capitulum GeuriensisEcclesie omnibus litteras presentes inspecturis salutem in Domino. Aduniversitatis vestre notitiam volumus pervenire, quod cum Urias Abbas BeatiMartini inspexisset populos suos, videlicet in villa Sancte Crucis, et invillis Vosian (Varsany)et Lazy a custodibus sylve Bukon freguenter aggravari, et super eosdem populosinjustam pensionem exigere Comiti de Bukon; atque eundem Comitem in ipsisdescendere, sicut in ceteris villis quae sunt in Bukon; non valens tam injustamaggrauamen sustinere, accepto prestaldo nomine Blasio a domino Rege prefatoscustodes sylve in presenciam domini Regis citauit. Suntque illi custodes sylvede villa Quyere, quorum nomina sunt hec: Gregorius, Potus, Fuca. Cum igituristi prenominati custodes sylve cognoscerent veraciter, non posse probarepopulos predictarum trium villarum Beati Martini ad eadem teneri Comiti deBukon, Abbatem rogaverunt petentes, ne contra eos causam ageret, litemquedeponeret. Vnde dictus Abbas eorum rogatu conductus cum prestaldo Regis graciatestificacionis eos admisit, in nostraque presentia ore proprio sunttestificati, quod populi sepedictarum trium villarum nunquam deberent aliquamsolvere pensionem Comiti de Bukon, nec Comes deberet in ipsis descendere. Hujusigitur rei nos sumus testes Kilianus Prepositus, Cantor Vede, Helias Decanus,Custos Petrus et ceteri Canonici quam plures. Et ut hec rata et inconcussapermaneant in eterun, sigilli nostri imposicione corroborauimus. Anno verbi Dei1210.
(Aszentmártoni főapátság levéltárban létező eredeti után. Czech).