P(etrus) Dei gratia Monasterij venerabilis Sancti BenedictiCassinensis Abbas, et totus ejusdem Coenobij Conventus, Monasterij SanctiMartini de Monte Pannoniae Venerabili Abbati, et totius ejusdem CoenobijConventui, salutem et orationes in Domino. Nuncius vestre fraternatitais venitad nos, sciscitans a nobis, et studiose perquirens de libertate et privilegijsnostris. Quae dum ei non pauca demonstrassemus; quae de eisdem ad testimoniumadtinebant libertatis monasterij vestri, et vidit et scivit esse convenientia,rescribi fecimus, et bulla nostra bullata fraternitati vestrae transmisimus. Deconstitutionibus autem et consvetudinibus cleri et plebis nostrae exterioribusnos interroganti, diximus. Quia nos habemus sacristam nostrum, qui oeconomusnoster est, et judicat et discutit totum clerum, et populum nostrum despiritualibus, potest et poena pecunaria multare multandos, habet postestatemexcommunicandi et solvendi. Habemus et Praepositos et Archipresbyteros nostrosin civitatibus et in castellis nostris in toto orbe terrarum constitutis, quisimiliter discutiunt populum nostrum de omnibus spiritualibus, et possuntcollata a nobis potestate dare in eos sententiam sive de matrimonijs sive dedivortijs inter conjunges, exceptis homicidjs. Quod quia rarissime apud plebemnostram contingit, quin forte si contingit, nos et nostri non injungimus eispoenitentiam, sed mittimus ad Sedem Apostolicam. Peracta vero poenitentiapresbyteri aut clerici nostri, quibus praecipimus, reconciliant eos Ecclesiae.Si forte majores causae emerserint, quibus judicandis ipsi forte nonsufficerent, nobis, ut discutiantur, referre debent. Percussionem quoqueclerici, quae ubique soli Apostolicae Sedi reservatur, illuc transmittimus. Siquilibet extranei de Parochia cujuslibet Episcopi cum hominibus nostris causashabent, nos judicamus; quia habemus judices seculares de causis forensibus. 102Si autemaliqui non contenti essent nostro judicio, si vellent, Apostolicam Sedemappellant. Si autem nostri causam cum extraneis habent, et est occasiopecuniae, vel fundi, vel castelli, vel cujuslibet rei, vel in terra vel pecuniaalicujus mulieris nostro homini nuptae, quae in ditione parochiani Episcopi,non nostra constituta sit, mittimus ad Episcopum, ut faciat justitiam. Si noncontenti fuerimus judicio quod fecerit, Apostolicam Sedem apellamus. Deniqueexcepto romano Pontifice nullus Patriarcha, nullus Archiepiscopus, nullusEpiscopus iu nostris quidpiam juris hahet, nisi forte si de novo de Paurochia (így) alicujusEpiscopi aliquae tales res nobis conferrentur, ubi Episcopus vel decimas, velaliquid juris prius habuisset, quod ei auferri non posset, nec de justiciaesset auferri. De ordinationibus autem et consecrationibus, et Chrismatis etolei acceptione et de aliis rescripta privilegiorum, quae vobis misimusevidenter et sufficienter affirmant. De festo quoque translationis celebrando,et Apostolicis excommunicationibus, interdicto et quibusdam miraculis de CorporeSanctissimi patris Benedicti et sorore ejus, quantum nuncio vestro placuit,pauca de pluribus scit. Bene valete.
(Czech kézirataiból).