Universitas Capituli Geuriensis omnibus Christi fidelibus, adquos litterae presentes perveneritet, salutem in vero salutari. Universitativestre uotum facimus per presentia scripta, quod Urias Dei gratia Abbas SanctiMartini et ejus Conventus, ex altera parte Johannes filius Antonii Comitis inpresentia nostra convenientes una cum prestaldo Regis Andreae secundi nomineBenkadi de generatione Gug talia proposuerunt; quod prefatus Abbas SanctiMartini et ejus Capitulum super discordia, que inter eos et predictum Johannemorta fuerat pro tertia parte terre de villa Runka, quam idem Johannes emerat abUrbano Comite de Kamarin in hunc modum transegissent: Quod pro memorate terretertia parte in parto et in arundineto, et in eiusdem terre piscationibus, etin stagnis existentibus ubicunque, sepe dictus Abbas et Capitulum dedissent inconcambium pratum Ecclesie situm in loco, qui vocatur juxta idioma terre Milartew,circummetatum suis metis usque in Danubium, cum piscatione Danubii ibidemexistente infra easdem metas, non obstantibus aliquibus litteris etprivilegiis; pro molendino autem, quod fecerat et aliis operibus, que feceratin supra dicta terra; date sunt eidem Johanni ab Ecclesia sepius dicte decem etseptem marce. Ne autem processu temporis oblivionis impedimentum, uel aliquaemergens cavillatio valeat partibus derogare, presentem causam tribus cartisadnotavimus intercisis alfabeto, et easdem sigillis Capituli Geuriensis etSancti Martini coroborari decrcvimus ex partium consensu; una ex ipsis que 140remaneret incamera Geurinesi, altera in camera Ecclesie Sancti Martini, tertia penespredictum Johannem. Hoc autem factum est in presentia Canonicorum Geuriensium,videlicet Magistri Theobaldi, et Cantoris Bede, et Custodis Petri, et PetheMagistri Hospitalis Domus, et Thome Decani et Johannis, et Pauli, et MagistriWirunt; ipso predicto Abbate ibidem existente cum fratribus suis, scilicetSebastiano Abbate, Primo Decano, Henrico Custode, Silvestro Subdecano, Vitalisacerdote, Thoma diacono et jobbagionibus suis Thimoteo, et Ceb, et Vitali, etfilio suo Urolou curialibus Comitibus existentibus videlicet auno abIncarnatione Domini Millesimo ducentesimo decimo sexto.
(Az eredetiután. Czech).