In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis. Andreas Deigraeia Ungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Servie, Galicie Lodomeriequa Reximperpetuum. A tramite non exorbitat equitatis, nec obviat racioni, ut illisquis largitatis sue manus copiosius studeat extendere, qui in labore manuum etsudore vultuum pane suo vescuntur, et pro Christi nomine nec mori metuunt, necformidant laborare. Nos igitur fide oculata vera esse perspicientes, que deMagistro Sancte Domus Hospitalis et fratribus nostris quondam fuerant auribusintimata, et nobis factas delicias et honores igratitudinis silencio quasiconniventibus oculis nolentes preterire, immo pro temporalibus eterna volentesmetere, et transitoria celestibus commutare, habita diliberatione legitima exBaronum nostrorum consilio predicte Domui Hospitali, quantum nobis pro remedioanime nostre donare placuit, statuimus in Accon; sed ad partes Tripolitanetranseuntes vidimus castellum Crati magno labore et sumptu tanquam terre clavemChristiane 141retineri;et quia ibi benigne et magnifice, ut nostram decuit Regiam Celsitudinem abeiusdem castri castellano fratre Raymundo de Pignano et aliis fratribus ibidemcommorantibus recepti fuimus, constituimus predicto castro centum marcas deproventibus salium nostrorum in Scolasche annuatim in pascali tempore inargento imperpetuum sine contradictione et dilatione qualibet possidendas etrecipiendas; ita quod ratione prenominati castellani sexaginta adeo proprie, acsi ipsemet de proprio patrimonio statuissent (így), fratribus vero quadraginta.Talibus etenim elemosinam nostram bene credimus collocatam, qui cotidieinnumeram pauperum multitudinem reficiunt, qui languentium artus mollibuslectisterniis refovent, qui mortuorum corpora a Tobia docti digna venerationesepeliunt, qui religione cunctos precellunt, qui cotidianos Amalechitaruminsultus viriliter repellunt, qui partem terre Sancte contra inimicos CrucisChristi et blasphematores nomiuis eius potenter retinent, ubi Dominus salutenhumani generis per crucem suam venerandam est dignatus operari; qui stolas suaslavant et dealbant in sanguine, et secundum modum transitus Jesu Christi regnacelestia conantur adpisci. Et ut hec a nobis prefato fratri Raymundo de Pignanotunc temporis castellano aliisque fratribus eiusdem castri Crati liberaliteteRegia legitime facta donatio salva semper sit et inconcussa permaneat, etnostri vel nostrorum successorum temporibus non valeat aliquatenus retractari;quia que Deo data sunt, sacra esse debent et irrevocabilia; presentem paginamsecretioris sigilli nostri, auree videlicet bulle caractere fecimus insigniri.Datum per manus magistri Huguerini aule nostre cancellarii; anno ab IncarnacioneDomini MCCXVII., anno Regni nostri XIII. Venerabili Johanne Strigoniensi,Reverendo Bertoldo Colocensi Archiepiscopis existentibus, CalanoQuinqueecclesiensi, Desiderio Cenadiensi, Symone Waradiensi, WilhelmoTransilvano, Roberto Vesprimiensi, Petro Jauriensi, Jacobo Vaciensi, StephanoZagrabiensi, Thoma Agriensi Electo Episcopis Ecclesias Dei felicitergubernantibus; Jula Palatino, Dionisio Magistro Tauarnicorum et Comite NouiCastri, Razaim Voyoda, Ocus Comite Curiali, Bancone Bano, ceterisque ComitibusComitatus tenentibus.
142(III. Honorius pápa RegestáibólTheiner Ágostonnál, Vetera Monumenta Historica Hungariam Sacram illustrantia,I. köt. Róma 1859. 17. 1. Összefüggésben áll ezen okmány II. Endre király háromugyan 1217. évi hasontartalmú adományaival Fejérnél Cod. Dipl. III. k. 1. r.233-242. II. Mind a négy adomány volt megerősítve III. Honorius pápa által1218. junius 25-27-kén, lásd Theiner id. m. 14-18. II.)