Honorius Episcopus etc. venerabilibus fratribus ArchiepiscopoStrigoniensi et suffrageneis eius salutem etc. Aprobante Generali Concilioexstitit ordinatum, ut omnes omnino clerici, tam subditi quam Prelati,vicesimam ecclesiasticorum proventuum usque ad triennium integre conferant insubsidium terre Sancte per manum eorum, qui ad hoc fuerint Apostolicaprovidentia deputati: quibusdam dumtaxat religiosis exceptis ab hac prestationemerito exhimendis, et illis, qui assumpto vel assumendo crucis signaculo illucsunt personaliter profecturi. Sane super modo dispensandi hujusmodi vicesimamaudivimus consilia diversorum, quibus inter se plurimum variantibus, illud deconsilio fratrum nostrorum providimus eligendum, secundum quod vidimus ipsamvicesimam distribuendam utilius, et tam ab hiis, qui conferent, quam ab illis,quibus fuerint distributa, materiam suspicionis et murmuris melius amputandam;ut videlicet vicesima cuiusque Diocesis redacta fideliter in pecuniam sub certonumero comprehendendo, in authenticorum virorum, et presertim illorum, qui eamcollegerint, testimonialibus litteris, et nobis etiam explicando, ultra mareportetur per quatuor vel quiuque seu plures viros prudentes, clericos et laicoscrucesignatos illius ciuitatis et Diocesis, qui note fidei, discrecionis, etopinionis existant; quorum unus sit Episcopus loci, siquidem crucesignatusexstiterit; reliquis ab Episcopo 143diocesano et ipsius vicesimecollectoribus eligendis, et per manus ipsorum, de conscientia tamen Cardinalis,qui fuerit ibi Legatus, discribuatur fideliter et discrete crucesignatisegentibus, et utilibus negotio terre sancte, et presertim de illa Diocesi, ubivicesim illa collecta fuerat, oriundis: iidemque distributores ipsi Legato, etMagistris Hospitalis et Templi reddant diligentissime rationem, per quamredactam in scriptis appareat evidentur, pecuniam, quam, ut premissum est, subtestimonialibus litteris secum attulerint, esse crucesignatis fideliter etutiliter distributam: et tam testimoniales littere super quantitate pecuniecommisse distributoribus ipsis, quam scriptura ratiocinii, quod Cardiuali etMagistris reddiderint antedictis, diligentissime conserventur, ut et eorundemdistributorum fides et diligentia illarum testimonio pateant, et suspiciosorumconquiescant mentes, et labia conticescant. Quocirca fraternitati vestre perApostolica scripta mandamus, quatinus hec solempniter per vestras Diocesespublicantes, difficultatem seu moram aliquam nullatenus innectatis, velpermittatis innecti, quin tam collectio vicesime per eos, qui ad hoc a bonememorie Innocentio Papa predecessore nostro fuerunt, vel a nobis fuerint ad eospertinet; quam alia, prout superius sunt descripta, efficaciter valeantexecutioni mandari. Sane pecuniam collectam et colligendam in truncis perdistributores predictos distribui volumus et mandamus inter crucesignatosstrenuos et prudentes de populo illo, ubi fuerit pecunia ipsa collecta, quibusad peragendum votum suum proprie non suppetunt facultates: que recepta subtestimonio virorum fidelium crucesignatis ipsis distribuatur tempore arripiendiitineris, vel in portu, prout videbitur expedire ipsis distributoribus,rationem de illa, sicut de alia, in scriptis fideliter reddituris. DatumLaterani II. Kal. Martii. Pontificatus nostri anno primo.
In e. m. scriptum est Archiepiscopo Colocensi et Suffraganeiseius, et Abbatibus exemptis per Ungariam constitutis, et omnibus Patriarchis,Archiepiscopis, Episcopis etc.
(III.Honorius pápa Regestáiból, melyek Rómában a Vatiani levéltárban őriztetnek,közli Theiner Ágoston Vetera Monumenta historica Hungariam Sacram illustrantia,Róma 1859. 6. l.)