Honorius Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Magistro et fratribus Hospitalis Sancte Marie Teutonicorum Jerosolimitani salutem et Apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur, quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis, quam, ordo exigit rationis, ut id per solicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Cum igitur venerabilis frater noster W(ilelmus) Ultrasilvanus Episcopus considerans pericula et labores, quos terram de Burza vacuam et inhabitatam vobis a carissimo in Christo filio nostro Andrea Rege Ungarorum illustri, ad cuius dominium pertinere dinoscitur, Regia libertate (liberalitate?) collatam, defendendo a paganorum incursibus sustinetis, decimas ipsius terra ab eius incolis tam futuris quam presentibus exsolvendas, nec non et ecclesias edificandas ibidem Domui vestre consensu capituli sui concesserit, decimis Ungarorum et Siculorum, si eos ad dictam terram transire contingeret, et presentatione a vobis de persbyteris instituendis in ipsis Ecclesiis facienda, nec non iurisdictione causarum criminalium, que ad destitutionem pertinent sacerdotum, procuratione quoque iuxta formam canonicam moderata, si eum ad partes illas venire contingeret, sibi ac suis successoribus reservatis, nos vestris iustis precihus inclinati, concessionem ipsam, sicut pie et 156provide facta est, in ipsius Episcopi litteris super hoc fastis plenius continetur, auctoritate Apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus ; quorum tenorem ad majorem firmitatum jussimus de verbo ad verbum presentibus amatori.
(Következik Vilmos erdélyi püspök 1213-ki okmánya, mely olvasható Fejérnél Cod. Dipl. III. köt. 1. r. 145. l.).
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumserit, indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Laterani XII. kal. Maii. Pontificatus nostri anno secundo.
(Az eredeti után Schuller J. K., Archiv für die Kenntniss von Siebenbürgens Vorzeit und Gegenwart, I. köt. Nagy-Szeben 1841. 222. 1. - III. Honorius pápa Regestáiból Theiner id. m. I. köt. 12. l.).