Honorius Episcopus etc. dilectis filiis... Magistro et fratribus Domus Hospitalis Jerosolimitane salutem etc. Cum a nobis petitur etc. Eapropter etc. Redditum porte de Supran (Sopron), qui Bobet dicitur, et terram, que est inter Drauam et Chergou vobis cum nemoribus et aliis pertinentiis suis a Karissimo in Christo filio nostro Andrea Illustri Rege Ungarie pietatis obtentu collata, nec non libertates, immunitates et exemptiones secularium exactionum ab eodem Rege vobis et hominibus vestris indultas, sicut ea omnia juste ac pacifice obtinetis, et in eiusdem Regis litteris plenius continetur, vobis et per vos Domni vestre auctoritate Apostolica confirmamus (et) presentis scripti patrocinio communimus. Ad maiorem autem rei evidentiam tenorem litterarum ipsarum de verbo ad verbum iussimus presentibus annotari; qui talis est:
(Következik II. Endre király 1217-ki okmánya, mely olvasható Fejérnél, Cod. Dipl. III. köt. 1. r. 239. l.).
Nulli ergo etc. nostre confirmationis infringere etc. Si quis etc. Datum Laterani VI. Kal. Jullii (Pontificatus nostri) anno secundo.
(III. Honorius pápa Regestáiból Theiner id. m. I. k. 16. l.).