Honorius Episcopus etc. dilectis filiis... Magistro et fratribus Domus Hospitalis Jerosolimitane salutem etc. Justis petentium etc. Eapropter etc. Annum centum marcarum argenti redditum vobis ad opus castellani et aliorum fratrum vestrorum custodientium castrum vestrum, quod Crati dicitur, a Karissimo in Christo filio nostro Andrea Illustri Rege Hungarie de proventibus salium suorum in Scolasche pia liberalitate concessum, sicut illum iuste ac pacifice obtinetis, et in eiusdem Regis litteris plenius continetur, vobis et per vos Domui vestre auctoritae Apostolica confirmamus et presentis scripti partrocinio commumimus. Ad maiorem autem rei evidentiam tenorem litterarum ipsarum de verbo ad verbum iussimus presentibus annotari; qui talis est:
(II. Endre király 1217-ki okmányrtá, mely következik 1. fenebb 71. sz. a.)
Nulli ergo etc. nostre confirmationis infringere etc. Si quis autem etc. Datum Laterani V. Kal. Julii, Pontificatus nostri anno secundo.
(III. Honorius pápa Regestaiból Theinre id. m. I. k. 17. l.).