Nicolaus Palatinus et Comes Supruniensis uniuersis presentem paginam inspecturis salutem in Domino et omne bonum. Vniuersorum noticie uolumos clarescere, quod constitutus Abbas Sancti Martini in nostra presencia cum omnibus quos citauerat de uilla Wicha pro combustione capelle Sancti Jacobi et aliis dampnis sibi illatis, proposuit coram nobis, quod emisset terram a iobagionibus castri Simigiensis, quorum quosdam iam Rex receperat in domum suam, quidam adhuc detinebantur ad officium castri, quorum nomina mixtim hec sunt: Mihal, Bethme, Cheke, Mathey, Habur, Almos, Demetrus, Leger, Medue, Peter, Benedictus, Wrou, Omodoy, Petur. Qui cum interrogati fuissent, negauerunt se uendidisse terram Abbati. Quapropter Abbati probacionem facere iniunximus. Post deinde Abbas ueniens cum suis testibus multis nobilibus in festo Sancti Demetrii, cum essemus Geurini cum Rege; probabat sicut debuit fere cum omni Simigiensi Comitatu. At illi prenominati iobagiones ipsi Zadusarii confessi sunt tanquam confusi, partem illius terre uendidisse; scilicet partem communiter cum uilla Wicha. Vnde nos cognoscentes iusticiam Abbatis Sancti M(artini), et confessionem, et falsitatem illorum; tamen adhuc contra facientes illis adiudicauimus Curiali Comiti Abbatis cum duobus testibus, quos illi aduersarii eligerent, sacramentum parare, et sacramento prestito ipsos condempnaremus secundum estimacionem illius terre ad talionem reddendam et ad dampna, que in edificiis, et que in operibus et in ipsa terra facta erant. Cum autem die constituto cum electis ab ipsis testibus, videlicet Yser Comite, Warcu centurione de Hurpas in Simigiensi castro essent ad complendum sacramenti debitum parati, et prestaldo eorum Budino mediante diucius illic morati fuissent; quidam ex ipsis adversariis, scilicet Leger et fr. Bodon comparuerunt, 168qui dicebant, quod ab eisdem sacramentum nollent exigere; quidam non comparuerunt. Quamobrem Abbas prestitit fratribus loci pro iusticia sua et iustificatus recessit. Vnde iterum ueniens ad nos exigebat sibi fieri iusticiam in omnibus. Nos autem intellectis omnibus per prestaldum nostrum B., adiudicauimus secundum comparacionem terre Abbatis, de terra illorum assignari tantundem, si haberent; et si non haberent, pro illa terra et talionem et pro dampnis illatis in ipsa terra, de rebus uel de personis eorum redderentur XXX et V marce. Vt autem hoc in posterum oblivioni non tradatur, presentem cartulam fecimus diuidi per alphabetum et utramque partem sigilli nostri munimine roborari; et unam partem dedimus Abbati conseruandam, alteram autem iussimus reponi in camera cruciferorum Sancti Regis Strigonii commorancium.
(Eredetie a szentmártoni főapátság levéltárában. Ezen nádori ítéletet megerősítette II. Endre király 1229.)