Nicolaus Palatinus et Comes Supruniensis vniversis presentem paginam inspecturis salutem in Domino et omne bonum. Ad noticiam uniuersorum peruenire uolumos; quod, cum homines Ecclesie Beati Martini, scilicet XXXII mansiones seruorum de uilla Zurunca, que ex debito seruitutis porcos pascere teneretur, ab officio eiusdem Ecclesie domino Andrea Rege ultra mare existente contumaciter se retraxisset; Abbas eiusdem Ecclesie, qui cum ipso Rege iter peregrinacionis arripuerat, peracto uoti debito fuisset reuersus, Regi de infidelite prememoratorum seruorum querimoniam deposuit, et accepto ab eo prestaldo Opa filio Michael, uniuersaliter illos seruos captiuatos iuxta Regis preceptum pro racione iudicii conuincendos adduxit. Qui in nostra presencia constitui reos se esse cognoscentes, ad pedes Abbatis prouoluti 169seruos se Ecclesie fuisse sunt confessi. Quos nos, prout ordo exigebat iusticie iuxta infidelitatis eorum meritum condempnando, scilicet nasos ipsorum assos Abbati sepedicte Ecclesie tradidimus. Nomina uero illorum seruorum sunt hec: Cucha, Vnica, Forcos, Pete, Viyalam, Petrus, Paulus, Partus, Zuede et cuncti cognati eorundem. Et ne labente cursu temporis hec in nostra presencia gesta a memoria hominum tollat obliuio, testimonio presentis pagine commendata auctoritate sigilli nostri roborauimus.
(Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában. Ezen ítéletet is megerősítette II. Endre király 1229.)