Nicolaus Dei gratia Palatinus et Comes de Suprun vniuersis presens scriptum inspecturis salutem et omne bonum. Ad vniuersorum noticiam volumus pervenire, quod constituti coram nobis Abbas Beati Martini et Capitulum eius ex vna, parte, oduornici Regis et populi Regine castrensesque Vesprimienses ex altera, proposuit Abbas cum Capitulo suo, quod tercia pars terre memoratorum populorum, que dicitur Fenu in ius Ecclesie eorum cederet, insuper iidem populi deberent terram ad duo aratra, quam ex donacione Ipoliti Ecclesia ipsorum ab antiquo possederat; cumque populis negando resistentibus Abbas iuxta nostram sentenciam testimonio Heydrici Comitis et aliorum plurimorum utrumque propositum suum competenter approbasset, volentes dictis populis satisfacere Abbati prelato et fratribus suis cum Comite Heydrico sacramentum super his committendum adiudicauimus. Cum igitur ad complendum sacramentum debitum adstitissent populi pretaxati, recognoscentes se a sacramento illorum retraxerunt et preces assiduas porrigentes cum consensu plurimorum bonorum hominum conuencionem talem cum Abbate fecerunt, 170quod terram duorum aratrorum, quam Ipolitus contulerat, preter quartam partem de tota terra eorum idem Abbas cum Capitulo suo perpetuo possideret et pacifice. Que quarta pars in terris arabilibus ad octo aratra estimata est preter syluas et nemora ex vtraque parte adiacencia mediantibus duobus prestaldis Pazmano videlicet de genere Zah prestaldo Regis et Andrea prestaldo nostro. Vt autem huius litis decisio coram nobis acta nullo vnquam tempore a supradictis populis vel eorum successoribus valeat retractari presentem paginam duplicis sigilli nostri munimine fecimus confirmari. Anno verbi incarnati M°CC°XX°.
(IV. Béla király 1237-ki megerősítő okmányából.)