C(osmas) Dei gracia Episcopus Geuriensis uniuersis modernis etfuturis presentem paginam inspecturis salutem in vero salutari. Noscantpresentes et futuri, quod cum inter Abbatem Demetrium de Béél ex vna parte, etinter Capitulum nostrum ex altera coram magistro Demetrio aule Regie Judice,mediante vero prestaldo Tochia filio Panthaleonis de villa Poguna list etcontencio fuisset exorta, eo quod predictus Abbas ab ipso Capitulo quamdamporcionem terre de terra ville Arpas tamquam violenter occupatam requirebat.Tandem vtriusque partis voluntate et assensu inter ipsos nos vt arbiterexistens talem fecimus composicionem: quod ipsam terram, quam sepedictus Abbasrequirebat, Capitulum nostrum eidem cum vno molendinos super quamdam fossatamvoluntate reliquit perpetuo possidendam; aliud vero molendimun, quod superRabbam volutat, cum insula Capitulum sepedictum sibi ipsi retinuit pacificepossidendum. Et sic facta inter eos composicione coram prememorato prestaldointer ipsa duo molendina duas metas novas assignando liter inter se motam necsuper hac causa renouandam, vlterius sopierunt. Ne igitur temporum processusuper hac causa lis iterato possit exoriri, de vtriusque partis assensu inmemoriam huius rei presentem chartam sigilli nostri impressione iussimusroborari.
(Az eredetiután. Czech).