In nomine Sancte Trinitatis et Indiuidue Vnitatis. B. Deigracia Prepositus Geuriensis eiusdem loci - - omnibus, quibus littere istelegende occurrerint salutem et oraciones in Domino. Cum sepius obliuio ueritatiaduersetur, sagacitate prudentum inuentum est, ut ea que veraciter facta sunt,fidel litterarum memorie commendentur. Hinc est, quod in noticiam omniumdeuenire uolumus, quod Abbas Sancti Martini in nostra presencia constitutusprotestatus est, se emisse a Ladizlao filio Ladizlai nouem uineas, quas habebatinter uineas hominum Abbatis in uilla Apatij in Higmogos, pro X marcis argenti,eodem Ladizlao ibidem astante et hoc ita esse affirmante. Et eodem die X marcaseidem L. Abbas coram nobis per manum Heym hominis Regii filii Barnabepersoluit. Vnde ad peticiones predicti Abbatis, ut suum forum firmius starepossit, litteris sigilli nostri impressione roboratis adnotari fecimus. Anno abIncarnacione (Domini) M. CC. XX. II.
(Eredetei aszent-mártoni főapátság levéltárában.)