Honorius Episcopus servus servorum etc. dilecte in Christi filienostre M. quondam Imperatrici Constantinopolitane Illustri salutem etApostolicam benedictionem. Solet annuere etc. Eapropter, dilecta in Christofilia, tuis iustis postulationibus, que impresentiarum rationabiliter possides,aut in futurum iustis modis, prestante Domino, poteris adipisci, sub BeatiPetri et nostra protectione suscipimus: specialiter autem castrum Kewe cum totoComitatu, redditibus, dignitatibus et proventibus suis; Varod quoque, Perben,Camanc et Zilzeng cum villis, silvis, vineis, piscariis, servis et ancillis, etceteris pertinentiis suis; Regale insuper predium, quod Elyad vulgariterappellatur, cum redditibus et proventibus suis; nec non et alia tria inBachaciensi provincia constitua, videlicet Soya, Curth et Mirislou cum pertinentiissuis, que de concessione karissimi in Christo filii nostri Andree IllustrisRegis Ungarie, fratris tui, te legitime proponis adeptam, sicut ea omnia iustepossides et quite, et iu priuilegiis eiusdem Regis exinde confectis pleniuscontinentur, auctoritate tibi Apostolica confirmamus, et presentis scriptipatrocinio communimus. Nulli ergo autem etc. Datum Laterani III. kal. Aprilis.Pontificatus nostri anno septimo.
(III.Honorius pápa Regestáiból, Theiner id. m. 39. l.)