Fallax mundi gloria lapsu ruit mobili; opes, honores, omniaflorent, fluunt, nec persistunt, quia marcescunt; nam populatur et subvertitomnia mora amara. Beata gracia (Kaprinainál“igitur anima”), que gustato fructu salutifero posponit omniapresentis vite gaudia. Igitur Ego Comes Bors predictorum bonorum non immemor,functus sospitate precavens in futurum monasterio, meo Beate Marie fabricatopro salute anime mee parentumque meorum villas quasdam hereditario jure mihiinherentes, quarum hec sunt nomina videlicet Sumuld, Stanch et Dunazel (Hevenesinél “Sumulch, Scarch etDunaségh”) cum insula contuleram possidendas, exoptans ut fratresin dicto monasterio degentes, quanto liberalius corporalia perciperent, tantoquietius spiritualibus vacare valerent. Verum quia karitate refrigescenteiniquitas habundavit, predicte possessionis veritas in medium venit dubietatis,sic ut Magister Pous ommissa veritate assereret, villas supradictas emptionistytulo ex parte mea possidere. Cuius vendicionis tam ego, quam fratres jamdicti monasterii ignari; cum diu coram Regibus Andrea videlicet et filio eiusBela, nec non et Baronibus Regni causa ventilaretur fratribus sepedictimonasterii actoribus ex parte una, reo autem Magistro Pous ex altera, Ego ComesBors valefeci contencioni, presertim cum Magister Pous instrumneto utereturcontra me et fratres dictos clandestine usurpato, gauderetque libello indebiteobtento. Sic cedens contencioni, ut dictum monasterium meum nolens fraudareelemosina promissa imo et data, villas duas alias in commutacionem illarum,quas Pous usurpauit, perpetuo do possidendas, quarum hec sunt nomina: Mycha,Fluecendorff cum omnibus suis pertinemiis, et hoc abhinc usque in perpetuum;similiter et mediam partem ville Hetezer, que est in confinio Teutonie, postobitum meum secundum racionem predictam eidem contuli monasterio nullocontradictore persistente. Sic et littere Regum 196locuntur. Partem vero alteram dicteville H. fratres diu antea jam possidebant a tempore parentum meorum. Ut autemhuius donacionis series perdurare possit imperpetuum hoc decretum sigilli meimunimine feci roborari. Tempore et teste domino Jacobo Cardinali et ApostoliceSedis Legato; mediantibus autem Regibus Andrea et Bela, jobagionibus veroUngulino (Ugulino) Archiepiscopo, Nycolao filio Burch (Baych), Ladyzlao etPous; judice autem Demetrio persistentibus. Datum anno Domini M.CC.XX.III.
(Az eredetiután Fejért Cod. Dipl. III. k. 2. r. 361. 1. javítva Beely Fidél a tudománytárban,XV. köt. Pesten 1844. 128. 1. Létezikezen okmány Hevenesi kéziratigyűjteményében is LIII. köt. 9. 1., Kaprinai gyűjteményében B. 4°. XL. köt. 44.1 és gr. Széchenyi Ferencz gyűjteményében 1. k. 262. l.)