In nomine Sancte Trinitatis, et Indiuidue Vnitatis. AndreasDei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Galicie, Lodomerieque Rexin perpetuum. Cum quelibet iusta petitio apud Regie Serenitais excellenciam sitadmittenda, illa maxime mereri censetur optentum, que ab animo Diuinitusinspirato procedens prodit uelle petentis, largiendo terrena lucrati celestia,et temporalibus institutis acquirere sempiterna. Hinc est, quod ad uniuersorumnoticiam presencium et posteronum pervenire uolumus, quod dilectus ac fidelisnoster Vros Abbas Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie ad nostram accedenspresenciam instanter ac devota postulauit, ut ea omnia que in concambiumPetrus, et duorum fratrum ipsius, qui de filijs officialium Ecclesie SanctiMartini oriundi fuerant, quos intuitu fidelitatis et seruiciorum predictiPetrus ab omni debito et seruicio, quo Ecclesie adstricti tenebantur, exemptoscum consensu predicti Vros Abbatis et fratrum suorum perpetue donauimuslibertati, Ecclesie contuleramus, auctoritate nostri privilegij confirmaremus.Nos igitur iustis honestis 197et salubribus peticionibus sepedicti Vros Abbatiscondignum fauorem adhibentes, datam a nobis commutacionem benignitate Regiaconfirmauimus. Contulimus igitur prenominate Ecclesie Sancti Martini terramquandam nomine Günew ad tria aratra exceptam de castro Zuluga-Geuriensi cum sexmansionibus castrensium, quorum nomina sunt hec: Wtous, Gucgus, Tuba, Ybrah,Hellevs et Tocut. Item contulimus septuaginta ingera terrarum, quod uulgo telukdicitur, et duas insula sitas in Danubio, et piscaturam in Danubio, que dictoscastrenses contingebat; et hec omnia per dilectum, ac fidelem nostrum Gregoriummagisturm, tum temporis Electum Geuriensem prememorate Ecclesie Sancti Martinifecimus assignari. Ut autem hoc concambius factum et confirmatum a nobis necnostris, nec nostrorum successorum temporibus retractari valeat, presentemconcessimus paginam sigilli nostri munimine in perpetuum roboratam. Datum permanus Cleti Aule nostre Cancellarij et Agriensis Prepositi anno DominiceIncarnacionis MCCXXIV. Strigoniensi sede uacante, Reuerendo Vgrino ColocensiArchiepiscopo existente, Desiderio Chanadiensi, Roberto Wesprimiensi, ThomaAgriensi, Stephano Zagrabiensi, Briccio Waciensi, et aliis Episcopis EcclesiasDei gubernantibus; Iula Palatino et Comite Budrugiensi, Salomone Bano, NicolaoCuriali Comite Regine, et Comite Suprunuensi; Botez aule nostre Curiali Comiteet Comite Bekesiensi, Buzad Posoniensi, Nicolao fratre Vgrini Chenadiensi, etalijs Comitibus Comitatus tenentibus; Regni autem nostri anno vigesimo.
(Eredetie aszent-mártoni főapátság levéltárában. V. ö. Fejért, Cod. Dipl. VII. k. 4. r.74.1. Czech.)