Honorius Episcopus etc. venerabilibus fratribus nostrisArchiepiscopis et Episcopis per Ungariam constitutis salutem etc. Dilectorumfiliorum... Magistri et fratrum Hospitalis Sancte Marie TeotonicorumJerosolimitani Deo et hominibus grata religio promeretur, ut suis favorabilibusdesideriis favorabiliter annuamus, quatenus eiusdem Ordinis nova plantatio eofelicius incrementa suscipiat quo largius fuerit rore Apostolice gratieirrigata. Petierunt siquidem iidem Magister et fratres, ut terram de Borza etultra montes nivium, quam propter paganorum insultus vastam usque ad proximatempora et desertam largitione carissimi in Christo filii nostri Andree RegisUngarie Illustris adepti esse noscuntur, et noviter inhabitare ceperant,ipsorum paganorum impetu non sine multo personarum suarum discrimine refrenato,in ius et proprietatum Apostolice Sedis recipere dignaremur, asserentes, quodfideles libentius transibunt in eius coloniam, si eam viderint Apostolice Sedisesse speciali dominationi subjectam, sicque fiet ut terra, que lata et spatiosacultoribus indiget, facile populetur, et numerus habitantium in eadem adipsorum paganorum terrorem et securitatem fidelium, atque ad utilitatem nonmodicam terre Sancte feliciter augeatur. Ipsorum ergo Magistri et fratrum piisprecibus benignius annuentes prefatam terram in ius et proprietatem Beati Petrisuscipimus, et eam sub speciali Apostolice Sedis protectione ac defensioneperpetuis temporibus permanere sancimus. Ad hec cum eadem terra secundumindulgentias ipsis fratribus ab Apostolica Sede concessas nullum preter RomanumPontificem habeant Episcopum vel Prelatum, districtius duximus inhibendum, nequis Archiepiscopus in terram ipsam vel incolas eius interdicti velexcommunicationis sententiam sine speciali auctoritate Apostolice Sedispromulgare presumat, 201veljurisdictionem quamlibet exercere; sed Archipresbyterum, quem per venerabilemfratrem nostrum Strigoniensem Archiepiscopum, tunc Episcopum Agriensem, preficifecimus ipsi terre, habeat clerus eiusdem populusque recurcus pro questionibusemergentibus inter eos aliisque articulis, qui Ecclesie auctoritatemiurisdictionemve requirunt, et possunt per alium quam Episcopum expediri; eavero, que desiderant Pontificalis dignitatis officium, ut puta crisma, oleumsanctum, ordinationes clericorum et consecrationes ecclesiarum seu altarium, aquocunque maluerint, recipietis (így) Episcopo, ab Apostolica Sede communionem et gratiamobtinente, quousque ipsius terre populus Divina favente gratia sic fueritaugmentatus, ut dignum sit ei proprium Episcopum provideri. Ideoquefraternitatem vestram sollicitandam duximus et monendam per Apostolica vobisscripta mandantes, quatenus dictos fratres vel ipsius terre incolas contranostre oinstitutionis et inhibitionis tenorem nullatenus molestetis, quim imoipsos habentes specialiter pro Sedis Apostolice reverentia propensiuscommendatos, cum pro clericorum ordinationibus et aliis, que ad pontificalespectant officium, ab eis requisiti fueritis, benigne ipsorum iustispostulationibus annuatis, ut et ipsi possint de bono in melius favore vestroadjuti proficere, nosque caritatem vestram debeamus in Domino commendare. DatumLaterani II. kal. Maji (Pontificatus nostri) anno octavo.
(III.Honorius pápa Regestáiból Teutsch és Firnhaber id. m. 27. 1. és Theiner id. m.51. l.)