Die XIII exeunte Marcio. Voluntas fuit domini Ducis et maiorispartis eius consilii, vt Jacobus a Cotanto consiliarius domini Ducis iretcolloquium habiturus cum Dimitrio Dei gracia Salanicensi Rege et aliisquibusdam militibus cum ipso Rege existentibus pro veritate inquirenda etcognoscenda, videlicet si aliquid scienter cognouisset dictus Rex uel aliquisde sua societate de robaria facta in terra Regis Vngarie rerum et denariorumPetri Alberti, Donati Auliuo et Vidonis Penctuli omnium Venetorum. Quo Jacobuscum recitationem uerborum dicti Regis et Vgonis militis domini Narzoliaudiuisset scilicet (igy)in Veneciam reuersus fuit ad dominum Ducem et euis consilium dicens, se horehos audiuisse per singula dici eidem domino Dimitrio Regi et eidem Vgoni omniaque in cartula ista facta per Hermacorum Citopresbiterum et notariumcontinebatur (igy).Tenor cujus talis est.
In nomine domini dei et Saluatoris nostri Jesu Christi. AnnoDomini M.CC.XX.IIII. mense Marcio Indictione XII. Riuo alto. Testificamus nosDemitrius Dei gratia Salaniki (Rex) et 206Vgo miles domini Narzoli et inveritate dicimus, quod nos fuimus in illo loco, silicet in terra Regis Vngarie,ubi Rex Bella filius domini Andree Regis Vngarie cum suis militibus et quidammilites Ducis Austrie per uiolentiam rapuerunt tantum inter aurum et argentumet zoias de Petro Alberto de Venecia, quod fuerunt ualentia marcas argentisexcentas, et tantum de Vito Penctulo de Venecia, quod fuerunt marchas argentiquatuordecim et quatuor marche auri. Et hoc per uerum dicimus testimonium.Signum supra scriptorum domini Demitrii Regis Salaniki et Vgonis militis quoadhec rogatis.
† Ego Marinus Natale tt. ssi.
† Marinus Pentulo tt. ssi.
(Jegyzőijegy.) Ego Hermacoras Cito presbiter et notarius compleui etroboraui.
(A “liberPlegirour” czímű velenczei statuskönyvől Sickel Tivadar, Monumenta graphicamedii aevii. II. füz. Bécs 1858. 4. tábla.)