In nomine Sancte Trinitatis, et Individue Unitatis. AndreasDei gratia Hungarie, Dalmacie, Crohacie, Rame, Servie, Galicie, LodomeriequeRex in perpetuum. Inter universos, qui superne largitatis dona recipiunt;multum obligatur Regum sublimitas, quibus quia plura, ac specialia donoruminsignia committuntur, merito ob eisdem plura exiguntur. Ne igitur pro nonaugmentato commissi talenti lucro inutilitatis arguamur, si Ecclesiis Dei, etlocis Divino cultui mancipatis, cum possimus et teneamur, honores etpossessiones augmentare renuerimus; Monasterio Beati Martini de Sacro MontePannonie, quod pridem combustum, et funditus destructum, et per Vros Abbatemopere laudabili reedificatum est, in die consecrationis ejus, cui cum conjugenostra, sicut jure patronatus nos contingebat, et multis Regni nostraMagnatibus interfuimus, ad nullius petitionem, sed solo Dei nutu provocati, tumob remedium anime nostre, tum quia monasterium dictum nobis et conjugi nostreet aliis magnatibus et nobilioribus nostris maximas expensas et honores fecit;tum quia racio juris, et equitatis exigit, et ad officium debitum incumbitpatronis in consecratione monasteria dotare, et maxime, cum nos adreedificacionem illius monasterii in nullo juuissemus Abbatem; trigintamansiones udvornicorum nostrorum cum tota terra sua, quovis loco magisutilitati Ecclesie congrueret, firmiter dare promisimus. Sed Abbas et Conventusse piscibus pre ceteris indigere dicentes, humiliter, et subnixa preceinstiterunt, ut nos quandam terram udvornicorum nostrorum penes Danubium sitam,scilicet villam Gynu, que dictum monasterium in tercia parte contingebat, inomni portione cum quindecim mansionibus (et) incolis ejusdem ville conferremus,et reliquos udvornicos, si qui remanerent, de eadem villa alias transferrifaceremus, ut dicta terra totaliter exclusis udvornicis libere monasterioremaneret cum omnibus 210pertinentiissuis; scilicet quod vulgo dicitur Eurem, et Tonya, et aliis piscationibus suiset insulis, et quod eedem mansiones ad piscationes tenerentur faciendas etcustodiendas. Quorum petitionibus et desideriis gratanter annuentes, dictamterram perpetuo pacifice possidendam prenominato monasterio nostro cum suispertinentiis, et dictis quindecim mansionibus udvornicorum donavimus. Ceterum,cum nos reliquos udvornicos, numerum quindecim mansionum quas sepe dictomonasterio contulimus, excedentes fideli nostro Michaeli Magistro Agasonumnostrorum contulissemus, dictus Abbas et Conventus Sancti Martini timens sibisuper hoc in futurum prejudicium generari; ne udvornici sub dominio MichaelisMagistro in eadem villa commorantes processu temporis temere contra Regiamdonacionem venientes terram suam donatam monasterio attemptent sibi vendicare,nostro consensu requisito et habito, taliter cum Michaele magistro convenerunt,ut omnes udwornicos supradicte ville, quorum nomina sunt hec: Kynus cum filiissuis, Bixoud cum filio, Banalch cum filio, Kewa cum filiis, Micula cum filio,Salomon cum nepote, Mathei cum fratre suo Forcas, Karachan cum fratre suoSymone, Dema cum fratre suo, Bodov, Aruud cum nepote, Endre cum fratre suoAndrea, Thomas cum filiis suis, Warov cum fratre suo, Fiod, Pach cum fratre suoMathia, Chomso cum filio, Paulus, Herchec, Wyd, cum medietate terre et Danubiiet insularum, secundum quod concludunt mete ex utraque parte ville, monasteriumSancti Martini possideret; medietas autem cum septem mansionibus castrensium ineadem villa existentium, quad idem monasterium a nobis in permutationemreceperat, dicto Michaeli magistro pro permutatione udwornicorum a nobis sibicollatorum remaneret; ea autem que extra metam sunt, videlicet quod vulgodicitur Eurem, et Tonya cum omnibus pertinentiis suis, monasterium supradictumintegraliter possideret. Abbatem autem ejusdem monasterii in supradictampossessionem per fideleem nostrum nomine Detha filium Cornelii Comitisauctoritate Regia utriusque partis convencio facta perpeute stabilitatis roburobtineat, presentem paginam hujus rei testimonius fideliter continetem sigillinostri munimine fecimus roborari. Datum per manus magistri StephaniDomini Pape Subdiaconi, Zagrabiensis Electi, et Aule nostre Cancellarii. Annoab Incarnacione Domini Millesimo CC.XX.V. Vacante venerabili Sede Strigoniensi,Reverendo Ugrino Coloncensi Archiepiscopo existente, Desiderio Chenadiensi,Roberto Wesprimensi, Bartholomeo Quinque-Ecclesiensi, Alexandro Waradiensi,Reynaldo Transsilvaniensi, Briccio Wachiensi, Gregorio Geuriensi, CletoAgriensi Episcopis existentibus, Ecclesias Dei feliciter gubernantibus; JulaPalatino et Comite Suprumiensi, Nicholao Curiali Comite Regine, Ladislao aulenostre Curiali Comite et Comite Nitriensi, Dionysio filio Dionysii MagistroTawarnicorum, Demetrio Magistro Dapiferorum et Comite Posoniensi, et aliis quamplurimis Comitatus et Magistratus tenentibus, Regni nostri anno vicesimosecundo.
(Eredetei aszentmártoni főapátság levéltárában.)