Vniuersis Christi fidelibus innotescat, quod Ego Iwan milesdomini Regis et domini Archiepiscopi Colocensis totum predium meum in manusdomini mei Archiepiscopi Colocensis ad defendendum uxori mee et pueris meispost obitum meum ordinaui. In predio quod uocatur Jorynburg dimidios redditus.In Gerolt dimidios redditus. In Luccman dimidios redditus. Preterea duomolendina; in uno molendino quatuor rote, quarum una rota criseum pannum pilat;in altero due rote et due, que criseum pannum pilant; e nouem uineas inLuzcman, que soluunt cybriones; preterea tres uineas in Luzcman, quas ego ipseexcolui. In Jorraburc duas uineas et duo prata; preterea unum seruum in Jorynbruccum duobus pueris, filium et filiam; filius uero Vid cum patre suo Petro puerismeis seruiant, filia autem libera permaneat; et tres equos, cum quibus uxor meaet pueri mei terre me commendent, et elemosinas pro anima mea largiantur.Iterum disposui de predio meo fratribus domini et Bani in monte Sancte Marietria allodia integra, quorum scilicet est unum, quod possidet Weigman, secundumquod tenet Eberweyn et Wergart, tercium quod tenet Hyrsman et Hyrcsner, et unamuineam, quam pro sepultura mihi apud ipsos ordinaui. Horum omnium testes suntfratres supradicti loci de monte Sancte Marie, et filiastres mei duo, scilicetRuver et Laurencius; et consobrini mei duo, Willern et Wallbrun; et jobagionesdomini Regis Sesmoz, Buce, Forcos, et Carolus Jacobi, et Hartvicus, Zoycos,Prepositus Hercules de Ferres Castro, Nicolaus et Thomas; preterea sacerdotesisti: Paulus, Jacobus, Cosda, Dans, Heinricus, Marcwardus, Andreas etHaynricus. Si quis autem supradicta uiolauerit, et elemosinam, quam in monteSancte Marie contuli, pro remedio anime mee defraudauerit, cum in nouissimiscoram Deo et omnibus Sanctis eius ad examinandum steterimus, ipsum uelutinimicum manifeste accusabo.
(Eredetie asz. mártoni főapátság levéltárában. V. ö. Fejér Cod. Dipl. III. köt. 2. r. 59.l.).